Mosaico decorativo

Trouvé 1457 Résultats pour: Terra Gentes

  • Et jurabis: Vivit Dominus in veritate, et in judicio, et in justitia: et benedicent eum gentes, ipsumque laudabunt. (Liber Ieremiae 4, 2)

  • Annuntiate in Juda, et in Jerusalem auditum facite: loquimini, et canite tuba in terra, clamate fortiter, et dicite: Congregamini, et ingrediamur civitates munitas. (Liber Ieremiae 4, 5)

  • Dicite gentibus: Ecce auditum est in Jerusalem custodes venire de terra longinqua, et dare super civitates Juda vocem suam: (Liber Ieremiae 4, 16)

  • Contritio super contritionem vocata est, et vastata est omnis terra: repente vastata sunt tabernacula mea ; subito pelles meæ. (Liber Ieremiae 4, 20)

  • Hæc enim dicit Dominus: Deserta erit omnis terra, sed tamen consummationem non faciam. (Liber Ieremiae 4, 27)

  • Lugebit terra, et mœrebunt cæli desuper, eo quod locutus sum. Cogitavi, et non pœnituit me, nec aversus sum ab eo. (Liber Ieremiae 4, 28)

  • Quod si dixeritis: Quare fecit nobis Dominus Deus noster hæc omnia? dices ad eos: Sicut dereliquistis me, et servistis deo alieno in terra vestra, sic servietis alienis in terra non vestra. (Liber Ieremiae 5, 19)

  • Stupor et mirabilia facta sunt in terra: (Liber Ieremiae 5, 30)

  • Ideo audite, gentes, et cognosce, congregatio, quanta ego faciam eis. (Liber Ieremiae 6, 18)

  • Audi, terra: ecce ego adducam mala super populum istum, fructum cogitationum ejus: quia verba mea non audierunt, et legem meam projecerunt. (Liber Ieremiae 6, 19)

  • Ut quid mihi thus de Saba affertis, et calamum suave olentem de terra longinqua? Holocautomata vestra non sunt accepta, et victimæ vestræ non placuerunt mihi. (Liber Ieremiae 6, 20)

  • Hæc dicit Dominus: Ecce populus venit de terra aquilonis, et gens magna consurget a finibus terræ. (Liber Ieremiae 6, 22)


"Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração." São Padre Pio de Pietrelcina