Mosaico decorativo

Encontrados 267 resultados para: Tempus Finis

  • et in tempore redditionis postulabit tempus, et loquetur verba tædii et murmurationum, et tempus causabitur. (Liber Ecclesiasticus 29, 6)

  • Zelus et iracundia minuunt dies, et ante tempus senectam adducet cogitatus. (Liber Ecclesiasticus 30, 26)

  • Festina tempus, et memento finis, ut enarrent mirabilia tua. (Liber Ecclesiasticus 36, 10)

  • Est enim tempus quando in manus illorum incurras: (Liber Ecclesiasticus 38, 13)

  • Propter ipsum confirmatus est itineris finis, et in sermone ejus composita sunt omnia. (Liber Ecclesiasticus 43, 28)

  • Non est indutus illa alienigena aliquis, sed tantum filii ipsius soli, et nepotes ejus per omne tempus. (Liber Ecclesiasticus 45, 16)

  • et ante tempus finis vitæ suæ et sæculi, testimonium præbuit in conspectu Domini et christi: pecunias et usque ad calceamenta ab omni carne non accepit, et non accusavit illum homo. (Liber Ecclesiasticus 46, 22)

  • Operamini opus vestrum ante tempus, et dabit vobis mercedem vestram in tempore suo. (Liber Ecclesiasticus 51, 38)

  • Repleta est terra argento et auro, et non est finis thesaurorum ejus. (Liber Isaiae 2, 7)

  • Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis ; super solium David, et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia, amodo et usque in sempiternum: zelus Domini exercituum faciet hoc. (Liber Isaiae 9, 7)

  • Prope est ut veniat tempus ejus, et dies ejus non elongabuntur. Miserebitur enim Dominus Jacob, et eliget adhuc de Israël, et requiescere eos faciet super humum suam ; adjungetur advena ad eos, et adhærebit domui Jacob. (Liber Isaiae 14, 1)

  • Milvus in cælo cognovit tempus suum: turtur, et hirundo, et ciconia custodierunt tempus adventus sui: populus autem meus non cognovit judicium Domini. (Liber Ieremiae 8, 7)


Uma filha espiritual perguntou a Padre Pio: “O Senhor cura tantas pessoas, por que não cura esta sua filha espiritual?” Padre Pio respondeu-lhe em voz baixa: “E não nos oferecemos a Deus?” São Padre Pio de Pietrelcina