Mosaico decorativo

Encontrados 267 resultados para: Tempus Finis

  • Exspectavimus pacem, et non erat bonum: tempus medelæ, et ecce formido. (Liber Ieremiae 8, 15)

  • Numquid projiciens abjecisti Judam? aut Sion abominata est anima tua? quare ergo percussisti nos ita ut nulla sit sanitas? Exspectavimus pacem, et non est bonum: et tempus curationis, et ecce turbatio. (Liber Ieremiae 14, 19)

  • et servient ei omnes gentes, et filio ejus, et filio filii ejus, donec veniat tempus terræ ejus et ipsius: et servient ei gentes multæ et reges magni. (Liber Ieremiae 27, 7)

  • Adhuc plantabis vineas in montibus Samariæ: plantabunt plantantes, et donec tempus veniat, non vindemiabunt. (Liber Ieremiae 31, 5)

  • Vocate nomen Pharaonis regis Ægypti: tumultum adduxit tempus. (Liber Ieremiae 46, 17)

  • Mercenarii quoque ejus, qui versabantur in medio ejus quasi vituli saginati, versi sunt, et fugerunt simul, nec stare potuerunt: quia dies interfectionis eorum venit super eos, tempus visitationis eorum. (Liber Ieremiae 46, 21)

  • Fugite, et terga vertite ; descendite in voraginem, habitatores Dedan: quoniam perditionem Esau adduxi super eum, tempus visitationis ejus. (Liber Ieremiae 49, 8)

  • Dissipate universos fortes ejus: descendant in occisionem: væ eis, quia venit dies eorum, tempus visitationis eorum ! (Liber Ieremiae 50, 27)

  • Ecce ego ad te, superbe ! dicit Dominus Deus exercituum: quia venit dies tuus, tempus visitationis tuæ. (Liber Ieremiae 50, 31)

  • Fugite de medio Babylonis, et salvet unusquisque animam suam: nolite tacere super iniquitatem ejus, quoniam tempus ultionis est a Domino: vicissitudinem ipse retribuet ei. (Liber Ieremiae 51, 6)

  • Quæ habitas super aquas multas, locuples in thesauris: venit finis tuus, pedalis præcisionis tuæ. (Liber Ieremiae 51, 13)

  • Quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Filia Babylonis quasi area, tempus trituræ ejus: adhuc modicum, et veniet tempus messionis ejus. (Liber Ieremiae 51, 33)


“Que Jesus reine sempre soberano no seu coração e o faça cada vez mais digno de seus divinos dons.” São Padre Pio de Pietrelcina