Mosaico decorativo

Encontrados 267 resultados para: Tempus Finis

  • Memento Creatoris tui in diebus juventutis tuæ, antequam veniat tempus afflictionis, et appropinquent anni de quibus dicas: Non mihi placent ; (Liber Ecclesiastes 12, 1)

  • His amplius, fili mi, ne requiras. Faciendi plures libros nullus est finis ; frequensque meditatio, carnis afflictio est. (Liber Ecclesiastes 12, 12)

  • Flores apparuerunt in terra nostra ; tempus putationis advenit: vox turturis audita est in terra nostra ; (Canticum Canticorum 2, 12)

  • Dixerunt enim cogitantes apud se non recte: Exiguum et cum tædio est tempus vitæ nostræ, et non est refrigerium in fine hominis, et non est qui agnitus sit reversus ab inferis. (Liber Sapientiae 2, 1)

  • Et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus, et nemo memoriam habebit operum nostrorum. (Liber Sapientiae 2, 4)

  • Umbræ enim transitus est tempus nostrum, et non est reversio finis nostri: quoniam consignata est, et nemo revertitur. (Liber Sapientiae 2, 5)

  • Si enim inimicos servorum tuorum, et debitos morti, cum tanta cruciasti attentione, dans tempus et locum per quæ possent mutari a malitia: (Liber Sapientiae 12, 20)

  • In quibus enim patientes indignabantur per hæc quos putabant deos, in ipsis cum exterminarentur videntes, illum quem olim negabant se nosse, verum Deum agnoverunt ; propter quod et finis condemnationis eorum venit super illos. (Liber Sapientiae 12, 27)

  • Supervacuitas enim hominum hæc advenit in orbem terrarum, et ideo brevis illorum finis est inventus. (Liber Sapientiae 14, 14)

  • Multitudo autem hominum, abducta per speciem operis, eum qui ante tempus tamquam homo honoratus fuerat, nunc deum æstimaverunt. (Liber Sapientiae 14, 20)

  • Infandorum enim idolorum cultura omnis mali causa est, et initium et finis. (Liber Sapientiae 14, 27)

  • Usque in tempus sustinebit patiens, et postea redditio jucunditatis. (Liber Ecclesiasticus 1, 29)


“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina