Mosaico decorativo

Encontrados 20371 resultados para: Re

  • Quatuor quoque circulos aureos præparabis, et pones eos in quatuor angulis ejusdem mensæ per singulos pedes. (Liber Exodus 25, 26)

  • Subter coronam erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari. (Liber Exodus 25, 27)

  • Parabis et acetabula, ac phialas, thuribula, et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo. (Liber Exodus 25, 29)

  • Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere, et tres ex altero. (Liber Exodus 25, 32)

  • Tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos, sphærulaque simul, et lilium : et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulaque simul et lilium. Hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili : (Liber Exodus 25, 33)

  • Tabernaculum vero ita facies : decem cortinas de bysso retorta, et hyacintho, ac purpura, coccoque bis tincto, variatas opere plumario facies. (Liber Exodus 26, 1)

  • Quinque cortinæ sibi jungentur mutuo, et aliæ quinque nexu simili cohærebunt. (Liber Exodus 26, 3)

  • Facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela jungenda sunt, ut unum tabernaculum fiat. (Liber Exodus 26, 6)

  • Quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum. (Liber Exodus 26, 18)

  • In latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem, viginti tabulæ erunt, (Liber Exodus 26, 20)

  • Eruntque conjunctæ a deorsum usque sursum, et una omnes compago retinebit. Duabus quoque tabulis quæ in angulis ponendæ sunt, similis junctura servabitur. (Liber Exodus 26, 24)

  • Facies et vectes de lignis setim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi, (Liber Exodus 26, 26)


"Que Jesus reine sempre soberano no seu coração." São Padre Pio de Pietrelcina