Encontrados 13039 resultados para: No
et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam, vertitque maledictionem ejus in benedictionem tuam, eo quod diligeret te. (Liber Deuteronomii 23, 5)
Non facies cum eis pacem, nec quæras eis bona cunctis diebus vitæ tuæ in sempiternum. (Liber Deuteronomii 23, 6)
Non abominaberis Idumæum, quia frater tuus est: nec Ægyptium, quia advena fuisti in terra ejus. (Liber Deuteronomii 23, 7)
Si fuerit inter vos homo, qui nocturno pollutus sit somnio, egredietur extra castra, (Liber Deuteronomii 23, 10)
et non revertetur, priusquam ad vesperam lavetur aqua: et post solis occasum regredietur in castra. (Liber Deuteronomii 23, 11)
Non trades servum domino suo, qui ad te confugerit. (Liber Deuteronomii 23, 15)
Non erit meretrix de filiabus Israël, nec scortator de filiis Israël. (Liber Deuteronomii 23, 17)
Non offeres mercedem prostibuli, nec pretium canis in domo Domini Dei tui, quidquid illud est quod voveris: quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum. (Liber Deuteronomii 23, 18)
Non fœnerabis fratri tuo ad usuram pecuniam, nec fruges, nec quamlibet aliam rem: (Liber Deuteronomii 23, 19)
sed alieno. Fratri autem tuo absque usura id quo indiget, commodabis: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra, ad quam ingredieris possidendam. (Liber Deuteronomii 23, 20)
Cum votum voveris Domino Deo tuo, non tardabis reddere: quia requiret illud Dominus Deus tuus, et si moratus fueris, reputabitur tibi in peccatum. (Liber Deuteronomii 23, 21)
Si nolueris polliceri, absque peccato eris. (Liber Deuteronomii 23, 22)