Mosaico decorativo

Trouvé 13039 Résultats pour: No

  • et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam, vertitque maledictionem ejus in benedictionem tuam, eo quod diligeret te. (Liber Deuteronomii 23, 5)

  • Non facies cum eis pacem, nec quæras eis bona cunctis diebus vitæ tuæ in sempiternum. (Liber Deuteronomii 23, 6)

  • Non abominaberis Idumæum, quia frater tuus est: nec Ægyptium, quia advena fuisti in terra ejus. (Liber Deuteronomii 23, 7)

  • Si fuerit inter vos homo, qui nocturno pollutus sit somnio, egredietur extra castra, (Liber Deuteronomii 23, 10)

  • et non revertetur, priusquam ad vesperam lavetur aqua: et post solis occasum regredietur in castra. (Liber Deuteronomii 23, 11)

  • Non trades servum domino suo, qui ad te confugerit. (Liber Deuteronomii 23, 15)

  • Non erit meretrix de filiabus Israël, nec scortator de filiis Israël. (Liber Deuteronomii 23, 17)

  • Non offeres mercedem prostibuli, nec pretium canis in domo Domini Dei tui, quidquid illud est quod voveris: quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum. (Liber Deuteronomii 23, 18)

  • Non fœnerabis fratri tuo ad usuram pecuniam, nec fruges, nec quamlibet aliam rem: (Liber Deuteronomii 23, 19)

  • sed alieno. Fratri autem tuo absque usura id quo indiget, commodabis: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra, ad quam ingredieris possidendam. (Liber Deuteronomii 23, 20)

  • Cum votum voveris Domino Deo tuo, non tardabis reddere: quia requiret illud Dominus Deus tuus, et si moratus fueris, reputabitur tibi in peccatum. (Liber Deuteronomii 23, 21)

  • Si nolueris polliceri, absque peccato eris. (Liber Deuteronomii 23, 22)


"Nas tribulações é necessário ter fé em Deus." São Padre Pio de Pietrelcina