Encontrados 13039 resultados para: No
Quod autem semel egressum est de labiis tuis, observabis, et facies sicut promisisti Domino Deo tuo, et propria voluntate et ore tuo locutus es. (Liber Deuteronomii 23, 23)
Si intraveris in segetem amici tui, franges spicas, et manu conteres: falce autem non metes. (Liber Deuteronomii 23, 25)
Si acceperit homo uxorem, et habuerit eam, et non invenerit gratiam ante oculos ejus propter aliquam fœditatem: scribet libellum repudii, et dabit in manu illius, et dimittet eam de domo sua. (Liber Deuteronomii 24, 1)
non poterit prior maritus recipere eam in uxorem: quia polluta est, et abominabilis facta est coram Domino: ne peccare facias terram tuam, quam Dominus Deus tuus tradiderit tibi possidendam. (Liber Deuteronomii 24, 4)
Cum acceperit homo nuper uxorem, non procedet ad bellum, nec ei quippiam necessitatis injungetur publicæ, sed vacabit absque culpa domi suæ, ut uno anno lætetur cum uxore sua. (Liber Deuteronomii 24, 5)
Non accipies loco pignoris inferiorem, et superiorem molam: quia animam suam opposuit tibi. (Liber Deuteronomii 24, 6)
Cum repetes a proximo tuo rem aliquam, quam debet tibi, non ingredieris domum ejus ut pignus auferas: (Liber Deuteronomii 24, 10)
Sin autem pauper est, non pernoctabit apud te pignus, (Liber Deuteronomii 24, 12)
sed statim reddes ei ante solis occasum: ut dormiens in vestimento suo, benedicat tibi, et habeas justitiam coram Domino Deo tuo. (Liber Deuteronomii 24, 13)
Non negabis mercedem indigentis, et pauperis fratris tui, sive advenæ, qui tecum moratur in terra, et intra portas tuas est: (Liber Deuteronomii 24, 14)
Non occidentur patres pro filiis, nec filii pro patribus, sed unusquisque pro peccato suo morietur. (Liber Deuteronomii 24, 16)
Non pervertes judicium advenæ et pupilli, nec auferes pignoris loco viduæ vestimentum. (Liber Deuteronomii 24, 17)