Encontrados 76 resultados para: Mortui

  • et nomen stellæ dicitur Absinthium, et facta est tertia pars aquarum in absinthium ; et multi hominum mortui sunt de aquis, quia amaræ factæ sunt. (Apocalypsis Ioannis 8, 11)

  • Et audivi vocem de cælo, dicentem mihi: Scribe: Beati mortui qui in Domino moriuntur. Amodo jam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis: opera enim illorum sequuntur illos. (Apocalypsis Ioannis 14, 13)

  • Et secundus angelus effudit phialam suam in mare, et factus est sanguis tamquam mortui: et omnis anima vivens mortua est in mari. (Apocalypsis Ioannis 16, 3)

  • Et vidi mortuos, magnos et pusillos, stantes in conspectu throni, et libri aperti sunt: et alius liber apertus est, qui est vitæ: et judicati sunt mortui ex his, quæ scripta erant in libris, secundum opera ipsorum: (Apocalypsis Ioannis 20, 12)


“Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus”. São Padre Pio de Pietrelcina