Encontrados 76 resultados para: Mortui

  • Qui mortui fuerint de Jeroboam in civitate, comedent eos canes : qui autem mortui fuerint in agro, vorabunt eos aves cæli : quia Dominus locutus est. (Liber I Regum 14, 11)

  • Mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis: sacerdotioque functus est Eleazar, et Ithamar. (Liber I Paralipomenon 24, 2)

  • Tunc respondit Tobias, et dixit : Audio quia tradita est septem viris, et mortui sunt : sed et hoc audivi, quia dæmonium occidit illos. (Liber Thobis 6, 14)

  • repente ventus vehemens irruit a regione deserti, et concussit quatuor angulos domus: quæ corruens oppressit liberos tuos, et mortui sunt: et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi. (Liber Iob 1, 19)

  • Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum: (Liber Psalmorum 113, 25)

  • Et intulerunt illis bellum sabbatis: et mortui sunt ipsi, et uxores eorum, et filii eorum, et pecora eorum usque ad mille animas hominum. (Liber I Maccabaeorum 2, 38)

  • Et cogitaverunt in die illa, dicentes: Omnis homo, quicumque venerit ad nos in bello die sabbatorum, pugnemus adversus eum: et non moriemur omnes, sicut mortui sunt fratres nostri in occultis. (Liber I Maccabaeorum 2, 41)

  • Viventes enim sciunt se esse morituros ; mortui vero nihil noverunt amplius, nec habent ultra mercedem, quia oblivioni tradita est memoria eorum. (Liber Ecclesiastes 9, 5)

  • Cum enim jam acervatim cecidissent super alterutrum mortui, interstitit, et amputavit impetum, et divisit illam quæ ad vivos ducebat viam. (Liber Sapientiae 18, 23)

  • Luctus mortui septem dies: fatui autem et impii omnes dies vitæ illorum. (Liber Ecclesiasticus 22, 13)

  • In requie mortui requiescere fac memoriam ejus, et consolare illum in exitu spiritus sui. (Liber Ecclesiasticus 38, 24)

  • Et si nati fueritis, in maledictione nascemini: et si mortui fueritis, in maledictione erit pars vestra. (Liber Ecclesiasticus 41, 12)


“O Senhor sempre orienta e chama; mas não se quer segui-lo e responder-lhe, pois só se vê os próprios interesses. Às vezes, pelo fato de se ouvir sempre a Sua voz, ninguém mais se apercebe dela; mas o Senhor ilumina e chama. São os homens que se colocam na posição de não conseguir mais escutar.” São Padre Pio de Pietrelcina