Encontrados 76 resultados para: Mortui
Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt? Manducemus, et bibamus, cras enim moriemur. (Epistula I ad Corinthios 15, 32)
Sed dicet aliquis: Quomodo resurgunt mortui? qualive corpore venient? (Epistula I ad Corinthios 15, 35)
In momento, in ictu oculi, in novissima tuba: canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti: et nos immutabimur. (Epistula I ad Corinthios 15, 52)
Caritas enim Christi urget nos: æstimantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt: (Epistula II ad Corinthios 5, 14)
Et vos, cum essetis mortui delictis et peccatis vestris, (Epistula ad Ephesios 2, 1)
et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo (cujus gratia estis salvati), (Epistula ad Ephesios 2, 5)
Et vos cum mortui essetis in delictis, et præputio carnis vestræ, convivificavit cum illo, donans vobis omnia delicta: (Epistula ad Colossenses 2, 13)
Si ergo mortui estis cum Christo ab elementis hujus mundi: quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis? (Epistula ad Colossenses 2, 20)
Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo. (Epistula ad Colossenses 3, 3)
Quoniam ipse Dominus in jussu, et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de cælo: et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi. (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 16)
lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti: (Epistula ad Hebraeos 11, 37)
qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ; ut peccatis mortui, justitiæ vivamus: cujus livore sanati estis. (Epistula I Petri 2, 24)