Encontrados 86 resultados para: Inimici

  • Factum est autem, cum audissent inimici nostri nuntiatum esse nobis, dissipavit Deus consilium eorum. Et reversi sumus omnes ad muros, unusquisque ad opus suum. (Liber Nehemiae 4, 15)

  • Factum est autem, cum audisset Sanaballat, et Tobias, et Gossem Arabs, et ceteri inimici nostri, quod ædificassem ego murum, et non esset in ipso residua interruptio (usque ad tempus autem illud valvas non posueram in portis), (Liber Nehemiae 6, 1)

  • Factum est ergo cum audissent omnes inimici nostri, ut timerent universæ gentes quæ erant in circuitu nostro, et conciderent intra semetipsos, et scirent quod a Deo factum esset opus hoc. (Liber Nehemiae 6, 16)

  • Et nunc, Domine rex, Deus Abraham, miserere populi tui, quia volunt nos inimici nostri perdere, et hæreditatem tuam delere. (Liber Esther 13, 15)

  • Erubescant, et conturbentur vehementer, omnes inimici mei ; convertantur, et erubescant valde velociter. (Liber Psalmorum 6, 11)

  • Inimici defecerunt frameæ in finem, et civitates eorum destruxisti. Periit memoria eorum cum sonitu ; (Liber Psalmorum 9, 7)

  • a facie impiorum qui me afflixerunt. Inimici mei animam meam circumdederunt ; (Liber Psalmorum 16, 9)

  • Neque irrideant me inimici mei: etenim universi qui sustinent te, non confundentur. (Liber Psalmorum 24, 3)

  • Dum appropiant super me nocentes ut edant carnes meas, qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt et ceciderunt. (Liber Psalmorum 26, 2)

  • Nec conclusisti me in manibus inimici: statuisti in loco spatioso pedes meos. (Liber Psalmorum 30, 9)

  • quia peccatores peribunt. Inimici vero Domini mox ut honorificati fuerint et exaltati, deficientes quemadmodum fumus deficient. (Liber Psalmorum 36, 20)

  • Quia dixi: Nequando supergaudeant mihi inimici mei ; et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt. (Liber Psalmorum 37, 17)


“Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação.” São Padre Pio de Pietrelcina