Encontrados 86 resultados para: Inimici

  • Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici, et de regionibus congregavit eos, (Liber Psalmorum 106, 2)

  • Tabescere me fecit zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei. (Liber Psalmorum 118, 139)

  • Perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi. (Liber Psalmorum 138, 22)

  • et repulsi sunt inimici ejus præ timore ejus, et omnes operarii iniquitatis conturbati sunt: et directa est salus in manu ejus. (Liber I Maccabaeorum 3, 6)

  • Dixit autem Judas, et fratres ejus: Ecce contriti sunt inimici nostri: ascendamus nunc mundare sancta, et renovare. (Liber I Maccabaeorum 4, 36)

  • Ex quo frater tuus Judas defunctus est, vir similis ei non est, qui exeat contra inimicos nostros, Bacchidem et eos qui inimici sunt gentis nostræ. (Liber I Maccabaeorum 9, 29)

  • Et videns Demetrius rex quod siluit terra in conspectu suo, et nihil ei resistit, dimisit totum exercitum suum, unumquemque in locum suum, excepto peregrino exercitu, quem contraxit ab insulis gentium: et inimici erant ei omnes exercitus patrum ejus. (Liber I Maccabaeorum 11, 38)

  • habuimus enim de cælo auxilium, et liberati sumus nos, et humiliati sunt inimici nostri. (Liber I Maccabaeorum 12, 15)

  • Et voluerunt inimici eorum calcare et atterere regionem ipsorum, et extendere manus in sancta eorum. (Liber I Maccabaeorum 14, 31)

  • Per quæ enim pœnas passi sunt inimici illorum a defectione potus sui, et in eis cum abundarent filii Israël lætati sunt: (Liber Sapientiae 11, 5)

  • Omnes enim insipientes, et infelices supra modum animæ superbi, sunt inimici populi tui, et imperantes illi: (Liber Sapientiae 15, 14)

  • Oportebat enim illis sine excusatione quidem supervenire interitum exercentibus tyrannidem ; his autem tantum ostendere quemadmodum inimici eorum exterminabantur. (Liber Sapientiae 16, 4)


“Um filho espiritual perguntou a Padre Pio: Como posso recuperar o tempo perdido? Padre Pio respondeu-lhe “Multiplique suas boas obras!” São Padre Pio de Pietrelcina