Encontrados 671 resultados para: Fecit
et lebetes, et creagras, et phialas. Omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater ejus in domo Domini ex ære mundissimo. (Liber II Paralipomenon 4, 16)
Thymiateria quoque, et thuribula, et phialas, et mortariola ex auro purissimo. Et ostia cælavit templi interioris, id est, in Sancta sanctorum: et ostia templi forinsecus aurea. Sicque completum est omne opus quod fecit Salomon in domo Domini. (Liber II Paralipomenon 4, 22)
Sacerdotes autem stabant in officiis suis, et Levitæ in organis carminum Domini, quæ fecit David rex ad laudandum Dominum: Quoniam in æternum misericordia ejus, hymnos David canentes per manus suas: porro sacerdotes canebant tubis ante eos, cunctusque Israël stabat. (Liber II Paralipomenon 7, 6)
Fecit ergo Salomon solemnitatem in tempore illo septem diebus, et omnis Israël cum eo, ecclesia magna valde, ab introitu Emath usque ad torrentem Ægypti. (Liber II Paralipomenon 7, 8)
Et domus ista erit in proverbium universis transeuntibus, et dicent stupentes: Quare fecit Dominus sic terræ huic, et domui huic? (Liber II Paralipomenon 7, 21)
civitates quas dederat Hiram Salomoni, ædificavit, et habitare ibi fecit filios Israël. (Liber II Paralipomenon 8, 2)
de quibus fecit rex, de lignis scilicet thyinis, gradus in domo Domini, et in domo regia, citharas quoque, et psalteria cantoribus: numquam visa sunt in terra Juda ligna talia. (Liber II Paralipomenon 9, 11)
Fecit igitur rex Salomon ducentas hastas aureas de summa sexcentorum aureorum, qui in singulis hastis expendebantur: (Liber II Paralipomenon 9, 15)
Fecit quoque rex solium eburneum grande, et vestivit illud auro mundissimo. (Liber II Paralipomenon 9, 17)
Sed et in singulis urbibus fecit armamentarium scutorum et hastarum, firmavitque eas summa diligentia, et imperavit super Judam et Benjamin. (Liber II Paralipomenon 11, 12)
pro quibus fecit rex æneos, et tradidit illos principibus scutariorum, qui custodiebant vestibulum palatii. (Liber II Paralipomenon 12, 10)
Fecit autem malum, et non præparavit cor suum ut quæreret Dominum. (Liber II Paralipomenon 12, 14)
