Encontrados 1482 resultados para: David rex David: novissimis diebus
Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis. (Evangelium secundum Lucam 1, 7)
Et dixit Zacharias ad angelum: Unde hoc sciam? ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis. (Evangelium secundum Lucam 1, 18)
Quia sic fecit mihi Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines. (Evangelium secundum Lucam 1, 25)
ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David: et nomen virginis Maria. (Evangelium secundum Lucam 1, 27)
hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus: et regnabit in domo Jacob in æternum, (Evangelium secundum Lucam 1, 32)
Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione, in civitatem Juda: (Evangelium secundum Lucam 1, 39)
et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui, (Evangelium secundum Lucam 1, 69)
in sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris. (Evangelium secundum Lucam 1, 75)
Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Cæsare Augusto ut describeretur universus orbis. (Evangelium secundum Lucam 2, 1)
Ascendit autem et Joseph a Galilæa de civitate Nazareth in Judæam, in civitatem David, quæ vocatur Bethlehem: eo quod esset de domo et familia David, (Evangelium secundum Lucam 2, 4)
quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. (Evangelium secundum Lucam 2, 11)
Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser: hæc processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua. (Evangelium secundum Lucam 2, 36)