Encontrados 1482 resultados para: David rex David: novissimis diebus
Videntes autem principes sacerdotum et scribæ mirabilia quæ fecit, et pueros clamantes in templo, et dicentes: Hosanna filio David: indignati sunt, (Evangelium secundum Matthaeum 21, 15)
dicens: Quid vobis videtur de Christo? cujus filius est? Dicunt ei: David. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 42)
Ait illis: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens: (Evangelium secundum Matthaeum 22, 43)
Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est? (Evangelium secundum Matthaeum 22, 45)
et dicitis: Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum ! (Evangelium secundum Matthaeum 23, 30)
Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus ! (Evangelium secundum Matthaeum 24, 19)
Sicut autem in diebus Noë, ita erit et adventus Filii hominis: (Evangelium secundum Matthaeum 24, 37)
sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noë in arcam, (Evangelium secundum Matthaeum 24, 38)
docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 20)
Et factum est: in diebus illis venit Jesus a Nazareth Galilææ: et baptizatus est a Joanne in Jordane. (Evangelium secundum Marcum 1, 9)
Et erat in deserto quadraginta diebus, et quadraginta noctibus: et tentabatur a Satana: eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi. (Evangelium secundum Marcum 1, 13)
Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus: et tunc jejunabunt in illis diebus. (Evangelium secundum Marcum 2, 20)