Encontrados 1482 resultados para: David rex David: novissimis diebus
Et ait illis: Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit, et esuriit ipse, et qui cum eo erant? (Evangelium secundum Marcum 2, 25)
In diebus illis iterum cum turba multa esset, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis: (Evangelium secundum Marcum 8, 1)
Qui cum audisset quia Jesus Nazarenus est, cœpit clamare, et dicere: Jesu fili David, miserere mei. (Evangelium secundum Marcum 10, 47)
Et comminabantur ei multi ut taceret. At ille multo magis clamabat: Fili David, miserere mei. (Evangelium secundum Marcum 10, 48)
benedictum quod venit regnum patris nostri David: hosanna in excelsis. (Evangelium secundum Marcum 11, 10)
Et respondens Jesus dicebat, docens in templo: Quomodo dicunt scribæ Christum filium esse David? (Evangelium secundum Marcum 12, 35)
Ipse enim David dicit in Spiritu Sancto: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. (Evangelium secundum Marcum 12, 36)
Ipse ergo David dicit eum Dominum, et unde est filius ejus? Et multa turba eum libenter audivit. (Evangelium secundum Marcum 12, 37)
Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus. (Evangelium secundum Marcum 13, 17)
Sed in illis diebus, post tribulationem illam, sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum: (Evangelium secundum Marcum 13, 24)
Et prætereuntes blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes: Vah ! qui destruis templum Dei, et in tribus diebus reædificas, (Evangelium secundum Marcum 15, 29)
Fuit in diebus Herodis, regis Judææ, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth. (Evangelium secundum Lucam 1, 5)