Mosaico decorativo

Encontrados 92 resultados para: Alius

  • Et exivit alius equus rufus: et qui sedebat super illum, datum est ei ut sumeret pacem de terra, et ut invicem se interficiant, et datus est ei gladius magnus. (Apocalypsis Ioannis 6, 4)

  • Et alius angelus venit, et stetit ante altare habens thuribulum aureum: et data sunt illi incensa multa, ut daret de orationibus sanctorum omnium super altare aureum, quod est ante thronum Dei. (Apocalypsis Ioannis 8, 3)

  • Et alius angelus secutus est dicens: Cecidit, cecidit Babylon illa magna: quæ a vino iræ fornicationis suæ potavit omnes gentes. (Apocalypsis Ioannis 14, 8)

  • Et alius angelus exivit de templo, clamans voce magna ad sedentem super nubem: Mitte falcem tuam, et mete, quia venit hora ut metatur, quoniam aruit messis terræ. (Apocalypsis Ioannis 14, 15)

  • Et alius angelus exivit de templo, quod est in cælo, habens et ipse falcem acutam. (Apocalypsis Ioannis 14, 17)

  • Et alius angelus exivit de altari, qui habebat potestatem supra ignem: et clamavit voce magna ad eum qui habebat falcem acutam, dicens: Mitte falcem tuam acutam, et vindemia botros vineæ terræ: quoniam maturæ sunt uvæ ejus. (Apocalypsis Ioannis 14, 18)

  • Quinque ceciderunt, unus est, et alius nondum venit: et cum venerit, oportet illum breve tempus manere. (Apocalypsis Ioannis 17, 10)

  • Et vidi mortuos, magnos et pusillos, stantes in conspectu throni, et libri aperti sunt: et alius liber apertus est, qui est vitæ: et judicati sunt mortui ex his, quæ scripta erant in libris, secundum opera ipsorum: (Apocalypsis Ioannis 20, 12)


"O Santo Sacrifício da Missa é o sufrágio mais eficaz que ultrapassa todas as orações." São Padre Pio de Pietrelcina