Fondare 92 Risultati per: Alius
Et exivit alius equus rufus: et qui sedebat super illum, datum est ei ut sumeret pacem de terra, et ut invicem se interficiant, et datus est ei gladius magnus. (Apocalypsis Ioannis 6, 4)
Et alius angelus venit, et stetit ante altare habens thuribulum aureum: et data sunt illi incensa multa, ut daret de orationibus sanctorum omnium super altare aureum, quod est ante thronum Dei. (Apocalypsis Ioannis 8, 3)
Et alius angelus secutus est dicens: Cecidit, cecidit Babylon illa magna: quæ a vino iræ fornicationis suæ potavit omnes gentes. (Apocalypsis Ioannis 14, 8)
Et alius angelus exivit de templo, clamans voce magna ad sedentem super nubem: Mitte falcem tuam, et mete, quia venit hora ut metatur, quoniam aruit messis terræ. (Apocalypsis Ioannis 14, 15)
Et alius angelus exivit de templo, quod est in cælo, habens et ipse falcem acutam. (Apocalypsis Ioannis 14, 17)
Et alius angelus exivit de altari, qui habebat potestatem supra ignem: et clamavit voce magna ad eum qui habebat falcem acutam, dicens: Mitte falcem tuam acutam, et vindemia botros vineæ terræ: quoniam maturæ sunt uvæ ejus. (Apocalypsis Ioannis 14, 18)
Quinque ceciderunt, unus est, et alius nondum venit: et cum venerit, oportet illum breve tempus manere. (Apocalypsis Ioannis 17, 10)
Et vidi mortuos, magnos et pusillos, stantes in conspectu throni, et libri aperti sunt: et alius liber apertus est, qui est vitæ: et judicati sunt mortui ex his, quæ scripta erant in libris, secundum opera ipsorum: (Apocalypsis Ioannis 20, 12)