Encontrados 92 resultados para: Alius
Quia hæc dicit Dominus creans cælos, ipse Deus formans terram et faciens eam, ipse plastes ejus ; non in vanum creavit eam: ut habitaretur formavit eam: Ego Dominus, et non est alius. (Liber Isaiae 45, 18)
Convertimini ad me, et salvi eritis, omnes fines terræ, quia ego Deus, et non est alius. (Liber Isaiae 45, 22)
Non ædificabunt, et alius habitabit ; non plantabunt, et alius comedet: secundum enim dies ligni erunt dies populi mei, et opera manuum eorum inveterabunt. (Liber Isaiae 65, 22)
et dices ad eos: Hæc dicit Dominus exercituum: Sic conteram populum istum, et civitatem istam, sicut conteritur vas figuli, quod non potest ultra instaurari: et in Topheth sepelientur, eo quod non sit alius locus ad sepeliendum. (Liber Ieremiae 19, 11)
Hic est Deus noster, et non æstimabitur alius adversus eum. (Liber Baruch 3, 36)
A me ergo positum est hoc decretum: ut omnis populus, tribus, et lingua, quæcumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sidrach, Misach, et Abdenago, dispereat, et domus ejus vastetur: neque enim est alius deus, qui possit ita salvare. (Prophetia Danielis 3, 96)
Porro cornua decem ipsius regni, decem reges erunt: et alius consurget post eos, et ipse potentior erit prioribus, et tres reges humiliabit. (Prophetia Danielis 7, 24)
Et vidi ego Daniel, et ecce quasi duo alii stabant: unus hinc super ripam fluminis, et alius inde ex altera ripa fluminis. (Prophetia Danielis 12, 5)
Et ecce angelus qui loquebatur in me egrediebatur, et angelus alius egrediebatur in occursum ejus: (Prophetia Zachariae 2, 3)
Alius autem de discipulis ejus ait illi: Domine, permitte me primum ire, et sepelire patrem meum. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 21)
Illi autem neglexerunt: et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam: (Evangelium secundum Matthaeum 22, 5)
Et dixerunt: Da nobis ut unus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua. (Evangelium secundum Marcum 10, 37)