Encontrados 116 resultados para: virtus fortis

  • Dominus Deus tuus in medio tui, fortis ipse salvabit; gaudebit super te in laetitia, commotus in dilectione sua; exsultabit super te in laude (Prophetia Sophoniae 3, 17)

  • Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et vasa eius diripere, nisi prius alligaverit fortem? Et tunc domum illius diripiet. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 29)

  • Nemo autem potest in domum fortis ingressus vasa eius diripere, nisi prius fortem alliget; et tunc domum eius diripiet. (Evangelium secundum Marcum 3, 27)

  • Et respondens angelus dixit ei: “Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: ideoque et quod nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei. (Evangelium secundum Lucam 1, 35)

  • Et factum est, in una dierum, et ipse erat docens, et erant pharisaei sedentes et legis doctores, qui venerant ex omni castello Galilaeae et Iudaeae et Ierusalem; et virtus Domini erat ei ad sanandum. (Evangelium secundum Lucam 5, 17)

  • Et omnis turba quaerebant eum tangere, quia virtus de illo exibat et sanabat omnes. (Evangelium secundum Lucam 6, 19)

  • Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea, quae possidet; (Evangelium secundum Lucam 11, 21)

  • cui attendebant omnes a minimo usque ad maximum dicentes: “Hic est virtus Dei, quae vocatur Magna”. (Actus Apostolorum 8, 10)

  • Non enim erubesco evangelium: virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Iudaeo primum et Graeco. (Epistula ad Romanos 1, 16)

  • Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna eius et virtus et divinitas, ut sint inexcusabiles; (Epistula ad Romanos 1, 20)

  • Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est; his autem, qui salvi fiunt, id est nobis, virtus Dei est. (Epistula I ad Corinthios 1, 18)

  • Stimulus autem mortis peccatum est, virtus vero peccati lex. (Epistula I ad Corinthios 15, 56)


Jesus lhe quer bem, da maneira que só Ele sabe amar.” São Padre Pio de Pietrelcina