Encontrados 116 resultados para: virtus fortis

  • Et anxiati sunt infantes eorum, et mulieres et iuvenes deficiebant a siti et cadebant in plateis civitatis et in transitu portarum, et non erat virtus adhuc in eis. (Liber Iudith 7, 22)

  • Non enim in multitudine virtus tua, nec potentia tua neque datum tuum in fortibus, sed humilium es Deus et minorum adiutorium, infirmorum susceptor, abiectorum protector, desperatorum salvator. (Liber Iudith 9, 11)

  • Vivit enim Nabuchodonosor rex totius terrae, et vivit virtus eius, qui misit te in correctionem omnium animarum, quoniam non solum homines per te servient ei, sed et bestiae agri et iumenta et volatilia caeli et per virtutem tuam vivent in Nabuchodonosor et omni domo eius. (Liber Iudith 11, 7)

  • Et dixit Holofernes ad eam: “Bene fecit Deus, qui misit te ante filios plebis tuae, ut fiat in manibus nostris virtus, in eis autem, qui spreverunt dominum meum perditio. (Liber Iudith 11, 22)

  • An non est auxilium mihi in me, et virtus quoque remota est a me? (Liber Iob 6, 13)

  • Sapiens corde est et fortis robore; quis restitit ei, et pacem habuit? (Liber Iob 9, 4)

  • “Quomodo adiuvisti imbecillem? Et sustentas brachium eius, qui non est fortis? (Liber Iob 26, 2)

  • quorum virtus manuum mihi erat pro nihilo, et robur iuvenile perierat totum. (Liber Iob 30, 2)

  • Fortitudo eius in lumbis eius, et virtus illius in umbilico ventris eius. (Liber Iob 40, 16)

  • Deus iudex iustus, fortis, irascens per singulos dies. (Liber Psalmorum 7, 12)

  • Quis est iste rex gloriae? Dominus fortis et potens, Dominus potens in proelio. (Liber Psalmorum 24, 8)

  • Quoniam defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus; infirmata est in paupertate virtus mea, et ossa mea contabuerunt. (Liber Psalmorum 31, 11)


“No tumulto das paixões terrenas e das adversidades, surge a grande esperança da misericórdia inexorável de Deus. Corramos confiantes ao tribunal da penitência onde Ele, com ansiedade paterna, espera-nos a todo instante.” São Padre Pio de Pietrelcina