Encontrados 262 resultados para: vim

  • cunctamque templi supellectilem, quam removerat rex Achaz in regno suo in praevaricatione sua, restituimus et sanctificavimus. Ecce exposita sunt omnia coram altari Domini”. (Liber II Paralipomenon 29, 19)

  • et accedentes ad Zorobabel et ad principes familiarum dixerunt eis: “Aedificemus vobiscum, quia ita ut vos quaerimus Deum vestrum et immolavimus victimas a diebus Asarhaddon regis Assyriae, qui adduxit nos huc”. (Liber Esdrae 4, 2)

  • Nos autem, memores salis, quod in palatio comedimus, et quia laesiones regis videre nefas ducimus, idcirco misimus et nuntiavimus regi, (Liber Esdrae 4, 14)

  • Interrogavimus ergo senes illos et ita diximus eis: “Quis dedit vobis potestatem, ut domum hanc aedificaretis et materiam istam praepararetis?”. (Liber Esdrae 5, 9)

  • Sed et nomina eorum quaesivimus ab eis, ut nuntiaremus tibi, scripsimusque nomina eorum virorum, qui sunt principes in eis. (Liber Esdrae 5, 10)

  • Ieiunavimus autem et rogavimus Deum nostrum per hoc, et evenit nobis prospere. (Liber Esdrae 8, 23)

  • Promovimus ergo a flumine Ahava duodecimo die mensis primi, ut pergeremus Ierusalem; et manus Dei nostri fuit super nos et liberavit nos de manu inimici et insidiatoris in via, (Liber Esdrae 8, 31)

  • a diebus patrum nostrorum. Peccavimus graviter usque ad diem hanc, et propter iniquitates nostras traditi sumus, ipsi et reges nostri et sacerdotes nostri, in manum regum terrarum et in gladium et in captivitatem et in rapinam et in confusionem vultus sicut et die hac. (Liber Esdrae 9, 7)

  • Verumtamen quia populus multus est et tempus pluviae, et non sustinemus stare foris, et opus non est diei unius vel duorum — multi quippe peccavimus in sermone isto — (Liber Esdrae 10, 13)

  • fiat auris tua auscultans, et oculi tui aperti, ut audias orationem servi tui, quam ego oro coram te hodie, die et nocte pro filiis Israel servis tuis, et confiteor pro peccatis filiorum Israel, quibus peccaverunt tibi. Ego quoque et domus patris mei peccavimus, (Liber Nehemiae 1, 6)

  • delinquentes deliquimus contra te et non custodivimus praecepta et mandata et iudicia, quae praecepisti Moysi famulo tuo. (Liber Nehemiae 1, 7)

  • Itaque aedificavimus murum, et compositus est totus murus usque ad partem dimidiam, et populus dabat cor suum, ut operaretur. (Liber Nehemiae 3, 38)


“Sigamos o caminho que nos conduz a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina