Encontrados 262 resultados para: vim
Rogavi Titum et misi cum illo fratrem; numquid Titus vos circumvenit? Nonne eodem spiritu ambulavimus? Nonne iisdem vestigiis? (Epistula II ad Corinthios 12, 18)
Sed licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit! (Epistula ad Galatas 1, 8)
Si vivimus Spiritu, Spiritu et ambulemus. (Epistula ad Galatas 5, 25)
ut simus in laudem gloriae eius, qui ante speravimus in Christo; (Epistula ad Ephesios 1, 12)
Nos enim sumus circumcisio, qui Spiritu Dei servimus et gloriamur in Christo Iesu et non in carne fiduciam habentes, (Epistula ad Philippenses 3, 3)
Ideo et nos, ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes et postulantes, ut impleamini agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intellectu spiritali, (Epistula ad Colossenses 1, 9)
Memores enim estis, fratres, laboris nostri et fatigationis; nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus, praedicavimus in vobis evangelium Dei. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 9)
Nos autem, fratres, desolati a vobis ad tempus horae, facie non corde, abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 17)
quoniam nunc vivimus, si vos statis in Domino. (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 8)
Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos, qui vivimus, qui relinquimur in adventum Domini, non praeveniemus eos, qui dormierunt; (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 15)
deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera, et sic semper cum Domino erimus. (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 17)
neque gratìs panem manducavimus ab aliquo sed in labore et fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus; (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 8)