Encontrados 18 resultados para: videamus

  • Dixitque Noemi: “Exspecta, filia, donec videamus quem res exitum habeat; neque enim cessabit homo, nisi compleverit hodie, quod locutus est”. (Liber Ruth 3, 18)

  • Respondit autem unus servorum eius: “Tollamus quinque equos, qui remanserunt in urbe; fiant sicut universa multitudo Israel, quae consumpta est; mittamus ergo et videamus”. (Liber II Regum 7, 13)

  • Tunc misit Amasias nuntios ad Ioas filium Ioachaz filii Iehu regem Israel dicens: “Veni, et videamus nos”. (Liber II Regum 14, 8)

  • Igitur Amasias rex Iudae, inito consilio, misit ad Ioas filium Ioachaz filii Iehu regem Israel dicens: “Veni, videamus nos mutuo!”. (Liber II Paralipomenon 25, 17)

  • Quid nos flagellas causa virorum tuorum, quia mortui sunt? Vade cum illis, nec ex te videamus filium aut filiam in perpetuum”. (Liber Thobis 3, 9)

  • Iudicium eligamus nobis et inter nos videamus quid sit melius. (Liber Iob 34, 4)

  • ut videamus bona electorum tuorum, ut laetemur in laetitia gentis tuae, ut gloriemur cum hereditate tua. (Liber Psalmorum 106, 5)

  • Et nunc faciam tibi, quae scripsisti, sed occurre in Ptolemaidam, ut videamus invicem nos, et socer fiam tibi, sicut dixisti”. (Liber I Maccabaeorum 10, 56)

  • Videamus ergo, si sermones illius veri sint, et tentemus, quae in exitu eius erunt: (Liber Sapientiae 2, 17)

  • Qui dicunt: “Festinet et cito veniat opus eius, ut videamus; et appropiet et veniat consilium Sancti Israel, et sciemus illud!”. (Liber Isaiae 5, 19)

  • Annuntiate, quae ventura sunt in futurum, ut sciamus quia dii estis vos; bene quoque aut male facite, ut inspiciamus et videamus simul. (Liber Isaiae 41, 23)

  • Audite verbum Domini, qui tremitis ad verbum eius. Dixerunt fratres vestri odientes vos et abicientes vos propter nomen meum: “Gloriam suam manifestet Dominus, ut videamus laetitiam vestram”; ipsi autem confundentur. (Liber Isaiae 66, 5)


“Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora.” São Padre Pio de Pietrelcina