pronađen 18 Rezultati za: videamus
Dixitque Noemi: “Exspecta, filia, donec videamus quem res exitum habeat; neque enim cessabit homo, nisi compleverit hodie, quod locutus est”. (Liber Ruth 3, 18)
Respondit autem unus servorum eius: “Tollamus quinque equos, qui remanserunt in urbe; fiant sicut universa multitudo Israel, quae consumpta est; mittamus ergo et videamus”. (Liber II Regum 7, 13)
Tunc misit Amasias nuntios ad Ioas filium Ioachaz filii Iehu regem Israel dicens: “Veni, et videamus nos”. (Liber II Regum 14, 8)
Igitur Amasias rex Iudae, inito consilio, misit ad Ioas filium Ioachaz filii Iehu regem Israel dicens: “Veni, videamus nos mutuo!”. (Liber II Paralipomenon 25, 17)
Quid nos flagellas causa virorum tuorum, quia mortui sunt? Vade cum illis, nec ex te videamus filium aut filiam in perpetuum”. (Liber Thobis 3, 9)
Iudicium eligamus nobis et inter nos videamus quid sit melius. (Liber Iob 34, 4)
ut videamus bona electorum tuorum, ut laetemur in laetitia gentis tuae, ut gloriemur cum hereditate tua. (Liber Psalmorum 106, 5)
Et nunc faciam tibi, quae scripsisti, sed occurre in Ptolemaidam, ut videamus invicem nos, et socer fiam tibi, sicut dixisti”. (Liber I Maccabaeorum 10, 56)
Videamus ergo, si sermones illius veri sint, et tentemus, quae in exitu eius erunt: (Liber Sapientiae 2, 17)
Qui dicunt: “Festinet et cito veniat opus eius, ut videamus; et appropiet et veniat consilium Sancti Israel, et sciemus illud!”. (Liber Isaiae 5, 19)
Annuntiate, quae ventura sunt in futurum, ut sciamus quia dii estis vos; bene quoque aut male facite, ut inspiciamus et videamus simul. (Liber Isaiae 41, 23)
Audite verbum Domini, qui tremitis ad verbum eius. Dixerunt fratres vestri odientes vos et abicientes vos propter nomen meum: “Gloriam suam manifestet Dominus, ut videamus laetitiam vestram”; ipsi autem confundentur. (Liber Isaiae 66, 5)