Encontrados 198 resultados para: valde

  • Dominus, auditis his verbis coniugis, iratus est valde; (Liber Genesis 39, 19)

  • In tota terra panis deerat, et oppresserat fames terram valde, defecitque terra Aegypti et terra Chanaan prae fame. (Liber Genesis 47, 13)

  • ecce manus Domini erit super possessionem tuam in agris, super equos et asinos et camelos et boves et oves, pestis valde gravis; (Liber Exodus 9, 3)

  • dabit autem Dominus gratiam populo coram Aegyptiis”. Fuitque Moyses vir magnus valde in terra Aegypti coram servis pharaonis et omni populo. (Liber Exodus 11, 3)

  • Cumque appropinquasset pharao, levantes filii Israel oculos viderunt Aegyptios post se et timuerunt valde clamaveruntque ad Dominum (Liber Exodus 14, 10)

  • Cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum et choros; iratusque valde proiecit de manu tabulas et confregit eas ad radices montis. (Liber Exodus 32, 19)

  • Audivit ergo Moyses flentem populum per familias, singulos per ostia tentorii sui. Iratusque est furor Domini valde; quod Moysi intoleranda res visa est, (Liber Numeri 11, 10)

  • et ad omnem congregationem filiorum Israel locuti sunt: “Terra, quam circuivimus, valde bona est. (Liber Numeri 14, 7)

  • Iratusque Moyses valde ait ad Dominum: “Ne respicias sacrificia eorum; tu scis quod ne asellum quidem umquam acceperim ab eis nec afflixerim quempiam eorum”. (Liber Numeri 16, 15)

  • valde metuit Moab populum, quia multus erat. Et cum pertimeret Moab filios Israel, (Liber Numeri 22, 3)

  • Sic facies cunctis civitatibus, quae a te procul valde sunt et non sunt de gentium istarum urbibus, quas in possessionem accepturus es. (Liber Deuteronomii 20, 15)

  • Homo tener in te et delicatus valde invidebit fratri suo et uxori, quae cubat in sinu suo, et residuis filiis suis, quos reservaverit, (Liber Deuteronomii 28, 54)


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina