Encontrados 185 resultados para: vade

  • Qui conversus et videns discipulos suos comminatus est Petro et dicit: “Vade retro me, Satana, quoniam non sapis, quae Dei sunt, sed quae sunt hominum”. (Evangelium secundum Marcum 8, 33)

  • Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi: “Unum tibi deest: vade, quaecumque habes, vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me”. (Evangelium secundum Marcum 10, 21)

  • Et Iesus ait illi: “Vade; fides tua te salvum fecit”. Et confestim vidit et sequebatur eum in via. (Evangelium secundum Marcum 10, 52)

  • Et ipse praecepit illi, ut nemini diceret, sed: “Vade, ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua, sicut praecepit Moyses, in testimonium illis”. (Evangelium secundum Lucam 5, 14)

  • Ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata — ait paralytico - : Tibi dico: Surge, tolle lectulum tuum et vade in domum tuam”. (Evangelium secundum Lucam 5, 24)

  • Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: “Vade”, et vadit; et alii: “Veni”, et venit; et servo meo: “Fac hoc”, et facit”. (Evangelium secundum Lucam 7, 8)

  • Dixit autem ad mulierem: “Fides tua te salvam fecit; vade in pace!”. (Evangelium secundum Lucam 7, 50)

  • At ipse dixit illi: “Filia, fides tua te salvam fecit. Vade in pace”. (Evangelium secundum Lucam 8, 48)

  • Dixitque ei Iesus: “Sine, ut mortui sepeliant mortuos suos; tu autem vade, annuntia regnum Dei”. (Evangelium secundum Lucam 9, 60)

  • At ille dixit: “Qui fecit misericordiam in illum”. Et ait illi Iesus: “Vade et tu fac similiter”. (Evangelium secundum Lucam 10, 37)

  • In ipsa hora accesserunt quidam pharisaeorum dicentes illi: “Exi et vade hinc, quia Herodes vult te occidere”. (Evangelium secundum Lucam 13, 31)

  • Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco, ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi: “Amice, ascende superius”; tunc erit tibi gloria coram omnibus simul discumbentibus. (Evangelium secundum Lucam 14, 10)


“O trabalho é tão sagrado como a oração”. São Padre Pio de Pietrelcina