Encontrados 185 resultados para: vade

  • Cui ait Dominus: “Vade, descende; ascendesque tu et Aaron tecum, sacerdotes autem et populus ne transeant terminos nec ascendant ad Dominum, ne interficiat illos”. (Liber Exodus 19, 24)

  • Locutus est autem Dominus ad Moysen: “Vade, descende; peccavit populus tuus, quem eduxisti de terra Aegypti. (Liber Exodus 32, 7)

  • Tu autem vade et duc populum istum, quo locutus sum tibi: angelus meus praecedet te; ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum”. (Liber Exodus 32, 34)

  • Locutusque est Dominus ad Moysen: “Vade, ascende de loco isto, tu et populus tuus, quem eduxisti de terra Aegypti, in terram, quam iuravi Abraham, Isaac et Iacob dicens: Semini tuo dabo eam. (Liber Exodus 33, 1)

  • Venit ergo Deus ad Balaam nocte et ait ei: “Si vocare te venerunt homines isti, surge et vade cum eis, ita dumtaxat, ut, quod tibi praecepero, facias”. (Liber Numeri 22, 20)

  • Ait angelus Domini: “Vade cum istis et cave, ne aliud, quam praecepero tibi, loquaris”. Ivit igitur cum principibus Balac. (Liber Numeri 22, 35)

  • Vade et dic eis: Revertimini in tentoria vestra. (Liber Deuteronomii 5, 30)

  • Dixitque mihi: “Surge, vade et praecede populum, ut ingrediatur et possideat terram, quam iuravi patribus eorum, ut traderem eis”. (Liber Deuteronomii 10, 11)

  • Quae misit et vocavit Barac filium Abinoem de Cedes Nephthali dixitque ad eum: “Praecepit tibi Dominus, Deus Israel: Vade et duc exercitum in montem Thabor tollesque tecum decem milia pugnatorum de filiis Nephthali et de filiis Zabulon. (Liber Iudicum 4, 6)

  • Respexitque ad eum Dominus et ait: “Vade in hac fortitudine tua et liberabis Israel de manu Madian; scito quod miserim te”. (Liber Iudicum 6, 14)

  • Cui ille respondit: “Vade!”. Et dimisit eam duobus mensibus. Cumque abisset cum sodalibus suis, flebat virginitatem suam in montibus. (Liber Iudicum 11, 38)

  • Cui dixit Noemi: “En reversa est cognata tua ad populum suum et ad deos suos; vade cum ea”. (Liber Ruth 1, 15)


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina