Encontrados 221 resultados para: tempus purificationis
Et nomen nostrum oblivioni tradetur per tempus, et nemo memoriam habebit operum nostrorum; et transibit vita nostra tamquam vestigium nubis, et sicut nebula dissolvetur, quae fugata est a radiis solis et a calore illius aggravata. (Liber Sapientiae 2, 4)
Umbrae enim transitus est tempus nostrum, et non est reversio finis nostri, quoniam consignata est, et nemo revertitur. (Liber Sapientiae 2, 5)
Etenim, si in ramis ad tempus germinaverit, infirmiter posita a vento commovebitur et a nimietate ventorum eradicabitur. (Liber Sapientiae 4, 4)
Si enim inimicos servorum tuorum et debitos morti cum tanta castigasti attentione et remissione dans tempus et locum, per quae possent mutari a malitia, (Liber Sapientiae 12, 20)
Usque in tempus sustinebit patiens, et postea erit redditio iucunditatis. (Liber Ecclesiasticus 1, 29)
Bonus sensus usque in tempus abscondet verba illius, et labia multorum enarrabunt sensum illius. (Liber Ecclesiasticus 1, 30)
Fili, observa tempus et devita a malo (Liber Ecclesiasticus 4, 23)
In manu Dei potestas terrae, et utilem rectorem suscitabit in tempus super illam. (Liber Ecclesiasticus 10, 4)
et nescit quod tempus praeteriet, et mors appropinquet, et relinquet omnia aliis et morietur. (Liber Ecclesiasticus 11, 20)
Numerum dierum et tempus dedit illi et dedit illi potestatem eorum, quae sunt super terram. (Liber Ecclesiasticus 17, 3)
A mane usque ad vesperam mutatur tempus, et haec omnia citata in oculis Dei. (Liber Ecclesiasticus 18, 26)
Et, si ab imbecillitate virium vetetur peccare, si invenerit tempus malefaciendi, malefaciet. (Liber Ecclesiasticus 19, 25)