Encontrados 262 resultados para: tempus finis

  • et propter ea, quae de his viderant et quae eis acciderant, statuerunt et in sollemnem ritum numquam mutandum susceperunt Iudaei super se et semen suum et super cunctos, qui religioni eorum voluerint copulari, ut duos hos dies secundum praeceptum et tempus eorum singulis annis celebrarent. (Liber Esther 9, 27)

  • et quomodo Mardochaeus Iudaici generis secundus a rege Asuero fuerit et magnus apud Iudaeos et acceptabilis plebi fratrum suorum, quaerens bona populo suo et loquens ea, quae ad pacem seminis sui pertinerent. (3a) Dixitque Mardochaeus ad omnes: “A Deo facta sunt ista!”. (3b) Recordatus est enim Mardochaeus somnii, quod viderat, haec eadem significantis; nec eorum quidquam irritum fuit. (3c) “Quod parvus fons crevit in fluvium, et erat lux et sol et aqua plurima: fons et flumen est Esther, quam rex accepit uxorem et voluit esse reginam; (3d) duo autem dracones, ego sum et Aman; (3e) gentes, quae convenerant, hi sunt, qui conati sunt delere nomen Iudaeorum; (3f) gens autem mea, id est Israel, sunt illi, qui clamaverunt ad Dominum; et salvum fecit Dominus populum suum liberavitque nos de omnibus malis et fecit signa magna atque portenta, quae non sunt facta inter gentes. (3g) Et duas sortes esse praecepit, unam populi Dei et alteram cunctarum gentium. (3h) Venitque utraque sors in statutum tempus et in diem iudicii coram Deo universis gentibus. (3i) Et recordatus est Deus populi sui ac iustificavit hereditatem suam. (3k) Et observabuntur dies isti in mense Adar, quarta decima et quinta decima die eiusdem mensis, dies congregationis et hilaritatis et gaudii coram Deo per vestras deinceps generationes in populo Israel”. (Liber Esther 10, 3)

  • Quae est enim fortitudo mea, ut sustineam? Aut quis finis meus, ut patienter agam? (Liber Iob 6, 11)

  • Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno seponas me et abscondas me, donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus, in quo recorderis mei? (Liber Iob 14, 13)

  • Qui sublati ante tempus suum, et fluvius subvertit fundamentum eorum. (Liber Iob 22, 16)

  • quae praeparavi in tempus angustiae, in diem pugnae et belli? (Liber Iob 38, 23)

  • Numquid nosti tempus partus ibicum in petris vel parturientes cervas observasti? (Liber Iob 39, 1)

  • Dinumerasti menses conceptus earum et scisti tempus partus earum? (Liber Iob 39, 2)

  • Cum tempus fuerit, in altum alas erigit, deridet equum et ascensorem eius. (Liber Iob 39, 18)

  • Haec via illorum, quorum fiducia in semetipsis, et finis eorum, qui complacent in ore suo. (Liber Psalmorum 49, 14)

  • Cum statuero tempus, ego iustitias iudicabo. (Liber Psalmorum 75, 3)

  • Tu exsurgens misereberis Sion, quia tempus miserendi eius, quia venit tempus, (Liber Psalmorum 102, 14)


“Lembre-se de que os santos foram sempre criticados pelas pessoas deste mundo, e puseram sob seus pés o mundo e as suas máximas .” São Padre Pio de Pietrelcina