Encontrados 129 resultados para: superbia superbia vindicta iram

  • Arrogantia tua decepit te, et superbia cordis tui, qui habitas in cavernis petrae et tenes altitudinem collis; cum exaltaveris quasi aquila nidum tuum, inde detraham te, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 49, 16)

  • Et pavere faciam Elam coram inimicis suis et in conspectu quaerentium animam eorum; et adducam super eos malum iram furoris mei, dicit Dominus, et mittam post eos gladium, donec consumam eos. (Liber Ieremiae 49, 37)

  • Ecce ego ad te, Superbia, dicit Dominus, Deus exercituum, quia venit dies tuus, tempus visitationis tuae. (Liber Ieremiae 50, 31)

  • Et cadet Superbia et corruet, et non erit qui suscitet eam; et succendam ignem in urbibus eius, et devorabit omnia in circuitu eius”. (Liber Ieremiae 50, 32)

  • CAPH. Complevit Dominus furorem suum, effudit iram indignationis suae; et succendit ignem in Sion, qui devoravit fundamenta eius. (Lamentationes 4, 11)

  • quia immisisti indignationem tuam et iram tuam super nos, sicut locutus es in manibus puerorum tuorum prophetarum dicens: (Liber Baruch 2, 20)

  • Vidit enim supervenientem vobis iram a Deo et dixit: “Audite, vicinae Sion: Superinduxit mihi Deus luctum magnum. (Liber Baruch 4, 9)

  • Filii, patienter sustinete iram, quae vobis a Deo supervenit; persecutus est te inimicus tuus, sed cito videbis perditionem in cervicem eorum ascendentem. (Liber Baruch 4, 25)

  • Nunc de propinquo effundam iram meam super te et complebo furorem meum in te et iudicabo te iuxta vias tuas et imponam tibi omnia scelera tua; (Prophetia Ezechielis 7, 8)

  • Ecce dies, ecce venit; egressa est contractio, floruit iniustitia, germinavit superbia; (Prophetia Ezechielis 7, 10)

  • Ecce haec fuit iniquitas Sodomae, sororis tuae: superbia, saturitas panis et securum otium erat ei et filiabus eius, et manum egeni et pauperis non sustentabant; (Prophetia Ezechielis 16, 49)

  • Et irritaverunt me nolueruntque me audire; unusquisque abominationes oculorum suorum non proiecit, nec idola Aegypti reliquerunt. Et dixi, ut effunderem indignationem meam super eos et consummarem iram meam in eis in medio terrae Aegypti. (Prophetia Ezechielis 20, 8)


“O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos. Se nos damos conta de que temos muito temor devemos recorrer à confiança. Se confiamos excessivamente devemos ter um pouco de temor”. São Padre Pio de Pietrelcina