Encontrados 17 resultados para: spinae

  • Sin autem nolueritis expellere habitatores terrae, qui remanserint, erunt vobis quasi spinae in oculis vestris et sudes in lateribus, et adversabuntur vobis in terra habitationis vestrae; (Liber Numeri 33, 55)

  • iam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat ante faciem vestram; sed sint vobis in rete, foveam ac laqueum et flagellum ex latere vestro, et spinae in oculis vestris, donec vos disperdat de terra hac optima, quam tradidit vobis. (Liber Iosue 23, 13)

  • Praevaricatores autem quasi spinae abiectae universi, quae non tolluntur manibus; (Liber II Samuelis 23, 6)

  • Spinae et laquei in via perversi, custos autem animae suae longe recedit ab eis. (Liber Proverbiorum 22, 5)

  • et ecce totum repleverant urticae, et operuerant superficiem eius spinae, et maceria lapidum destructa erat; (Liber Proverbiorum 24, 31)

  • Et ponam eam desertam: non putabitur et non fodietur, et ascendent vepres et spinae; et nubibus mandabo, ne pluant super eam imbrem. (Liber Isaiae 5, 6)

  • Et erit in die illa: omnis locus, ubi fuerint mille vites mille argenteis, spinae et vepres erunt. (Liber Isaiae 7, 23)

  • Cum sagittis et arcu ingredientur illuc, vepres enim et spinae erit universa terra. (Liber Isaiae 7, 24)

  • Super humum populi mei spinae et vepres ascendent, super omnes domos gaudii, super civitatem exsultantem. (Liber Isaiae 32, 13)

  • Et erunt populi fornaces calcis: spinae congregatae igne comburentur. (Liber Isaiae 33, 12)

  • Et orientur in domibus eius spinae, urticae et paliurus in munitionibus eius; et erit cubile draconum et pascua struthionum. (Liber Isaiae 34, 13)

  • Eodem modo et in horto spinae albae, super quam omnis avis sedet; similiter et mortuo proiecto in tenebris similes sunt dii eorum lignei et inaurati et inargentati. (Liber Baruch 6, 70)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina