Encontrados 57 resultados para: soror
Quod cum vidisset soror eius Ooliba, plus quam illa insanivit libidine et fornicatione sua super fornicationem sororis suae. (Prophetia Ezechielis 23, 11)
Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse meus frater et soror et mater est”. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 50)
Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus et soror mea et mater est”. (Evangelium secundum Marcum 3, 35)
Et huic erat soror nomine Maria, quae etiam sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius. (Evangelium secundum Lucam 10, 39)
Martha autem satagebat circa frequens ministerium; quae stetit et ait: “Domine, non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare? Dic ergo illi, ut me adiuvet”. (Evangelium secundum Lucam 10, 40)
Ait Iesus: “Tollite lapidem!”. Dicit ei Martha, soror eius, qui mortuus fuerat: “Domine, iam foetet; quatriduanus enim est!”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 39)
Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius, Maria Cleopae, et Maria Magdalene. (Evangelium secundum Ioannem 19, 25)
Quod si infidelis discedit, discedat. Non est enim servituti subiectus frater aut soror in eiusmodi; in pace autem vocavit nos Deus. (Epistula I ad Corinthios 7, 15)
Si frater aut soror nudi sunt et indigent victu cotidiano, (Epistula Iacobi 2, 15)