Encontrados 57 resultados para: soror

  • Ego dormio, et cor meum vigilat. Vox dilecti mei pulsantis: “Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea, quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium”. (Canticum Canticorum 5, 2)

  • Soror nostra parva et ubera non habet; quid faciemus sorori nostrae in die, quando alloquenda est? (Canticum Canticorum 8, 8)

  • Et dixi: “Cum fecerit haec omnia, ad me revertetur”; et non est reversa. Et vidit praevaricatrix soror eius, Iuda; (Liber Ieremiae 3, 7)

  • et vidit quia pro eo quod moechata esset aversatrix Israel, dimisissem eam et dedissem ei libellum repudii, et non timuit praevaricatrix Iuda, soror eius, sed abiit et fornicata est etiam ipsa; (Liber Ieremiae 3, 8)

  • Sed in omnibus his non est reversa ad me praevaricatrix soror eius Iuda in toto corde suo sed in mendacio”, ait Dominus. (Liber Ieremiae 3, 10)

  • Propterea haec dicit Dominus ad Ioachim filium Iosiae regem Iudae: “Non plangent eum: “Vae, frater meus!” et “Vae, soror!”. Non concrepabunt ei: “Vae, domine!” et “Vae, inclite!”. (Liber Ieremiae 22, 18)

  • Filia matris tuae es tu, quae sprevit virum suum et filios suos; et soror sororum tuarum es tu, quae spreverunt viros suos et filios suos. Mater vestra Hetthaea, et pater vester Amorraeus. (Prophetia Ezechielis 16, 45)

  • Et soror tua maior Samaria, ipsa et filiae eius, quae habitat ad sinistram tuam; soror autem tua minor te, quae habitat a dextris tuis, Sodoma et filiae eius. (Prophetia Ezechielis 16, 46)

  • Vivo ego, dicit Dominus Deus, non fecit Sodoma soror tua, ipsa et filiae eius, sicut fecisti tu et filiae tuae. (Prophetia Ezechielis 16, 48)

  • Et soror tua Sodoma et filiae eius revertentur ad pristinum statum suum, et Samaria et filiae eius revertentur ad pristinum statum suum, et tu et filiae tuae revertimini ad pristinum statum vestrum. (Prophetia Ezechielis 16, 55)

  • Nonne fuit Sodoma, soror tua, in fabulam in ore tuo in die superbiae tuae, (Prophetia Ezechielis 16, 56)

  • Nomina autem earum Oolla maior et Ooliba soror eius; et habui eas, et pepererunt filios et filias: porro earum nomina Samaria Oolla et Ierusalem Ooliba. (Prophetia Ezechielis 23, 4)


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina