Encontrados 11 resultados para: sagitta

  • Venit itaque puer ad locum sagittae, quam miserat Ionathan, et clamavit Ionathan post tergum pueri et ait: “Ecce ibi est sagitta porro ultra te”. (Liber I Samuelis 20, 37)

  • Porro Iehu tetendit arcum manu et percussit Ioram inter scapulas. Et egressa est sagitta per cor eius; statimque corruit in curru suo. (Liber II Regum 9, 24)

  • et ait: “Aperi fenestram orientalem”. Cumque aperuisset, dixit Eliseus: “Iace sagittam!”. Et iecit. Et ait Eliseus: “Sagitta salutis Domini, et sagitta salutis contra Syriam. Percutiesque Syriam in Aphec, donec consumas eam”. (Liber II Regum 13, 17)

  • Sagitta transverberabit corpus eius, et fulgur iecur eius; vadent et venient super eum horribilia. (Liber Iob 20, 25)

  • in iudicando enim me mendacium est, violenta sagitta mea absque ullo peccato”. (Liber Iob 34, 6)

  • Non timebis a timore nocturno, a sagitta volante in die, (Liber Psalmorum 91, 5)

  • donec transfigat sagitta iecur eius; velut si avis festinet ad laqueum et nescit quod de periculo animae illius agitur. (Liber Proverbiorum 7, 23)

  • Malleus et gladius et sagitta acuta homo, qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium. (Liber Proverbiorum 25, 18)

  • sagitta infixa femori carnis, sic verbum in corde stulti. (Liber Ecclesiasticus 19, 12)

  • Sagitta vulnerans lingua eorum; dolum locuta est in ore suo: pacem cum amico suo loquitur et occulte ponit ei insidias. (Liber Ieremiae 9, 7)

  • Quoniam ecce ego suscito et adducam in Babylonem congregationem gentium magnarum de terra aquilonis; et praeparabuntur adversus eam, et inde capietur: sagitta eorum quasi bellatoris electi non revertetur vacua. (Liber Ieremiae 50, 9)


“Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco. Se você pensasse em quanto uma só alma custou a Jesus, você nunca reclamaria!” São Padre Pio de Pietrelcina