Encontrados 1104 resultados para: quam

  • Non enim alia scribimus vobis quam quae legitis aut etiam cognoscitis; spero autem quod usque in finem cognoscetis, (Epistula II ad Corinthios 1, 13)

  • Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas, non ut contristemini, sed ut sciatis quam carita tem habeo abundantius in vos. (Epistula II ad Corinthios 2, 4)

  • Igitur etsi scripsi vobis, non propter eum, qui fecit iniuriam, nec propter eum, qui passus est, sed ad manifestandam sollicitudinem vestram, quam pro nobis habetis, ad vos coram Deo. (Epistula II ad Corinthios 7, 12)

  • Nam et si amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra, quam dedit Dominus in aedificationem et non in destructionem vestram, non erubescam, (Epistula II ad Corinthios 10, 8)

  • Nos autem non ultra mensuram gloriabimur sed secundum mensuram regulae, quam impertitus est nobis Deus, mensuram pertingendi usque ad vos. (Epistula II ad Corinthios 10, 13)

  • ne iterum, cum venero, humiliet me Deus meus apud vos, et lugeam multos ex his, qui ante peccaverunt et non egerunt paenitentiam super immunditia et fornicatione et impudicitia, quam gesserunt. (Epistula II ad Corinthios 12, 21)

  • Ideo haec absens scribo, ut non praesens durius agam secundum potestatem, quam Dominus dedit mihi in aedificationem et non in destructionem. (Epistula II ad Corinthios 13, 10)

  • tantum autem auditum habebant: “Qui persequebatur nos aliquando, nunc evangelizat fidem, quam aliquando expugnabat”, (Epistula ad Galatas 1, 23)

  • Sed propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Iesu, ut nos in servitutem redigerent; (Epistula ad Galatas 2, 4)

  • Prius enim quam venirent quidam ab Iacobo, cum gentibus comedebat; cum autem venissent, subtrahebat et segregabat se, timens eos, qui ex circumcisione erant. (Epistula ad Galatas 2, 12)

  • Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem, quae revelanda erat. (Epistula ad Galatas 3, 23)

  • scriptum est enim: “Laetare, sterilis, quae non paris, erumpe et exclama, quae non parturis, quia multi filii desertae magis quam eius, quae habet virum”. (Epistula ad Galatas 4, 27)


“De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!” São Padre Pio de Pietrelcina