Encontrados 1104 resultados para: quam
Tulitque Sarai uxorem suam et Lot filium fratris sui universamque substantiam, quam acquisiverant, et animas, quas fecerant in Charran, et egressi sunt, ut irent in terram Chanaan; et venerunt in terram Chanaan. (Liber Genesis 12, 5)
Quam ob causam dixisti esse sororem tuam, ut tollerem eam mihi in uxorem? Nunc igitur, ecce coniux tua: accipe eam et vade!”. (Liber Genesis 12, 19)
omnem terram, quam conspicis, tibi dabo et semini tuo usque in sempiternum; (Liber Genesis 13, 15)
tulit Agar Aegyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare coeperant in terra Chanaan, et dedit eam viro suo uxorem. (Liber Genesis 16, 3)
Infans octo dierum circumcidetur in vobis: omne masculinum in generationibus vestris, tam vernaculus quam empticius ex omnibus alienigenis, quicumque non fuerit de stirpe vestra. (Liber Genesis 17, 12)
et omnes viri domus illius, tam vernaculi quam empticii ex alienigenis, circumcisi sunt cum eo. (Liber Genesis 17, 27)
Prius autem quam irent cubitum, viri civitatis, viri Sodomae, vallaverunt domum a iuvene usque ad senem, omnis populus simul. (Liber Genesis 19, 4)
At illi dixerunt: “Recede illuc”. Et rursus: “Unus ingressus est, inquiunt, ut advena et vult iudicare? Te ergo ipsum magis quam hos affligemus”. Vimque faciebant Lot vehementissime, iamque prope erat, ut effringerent fores. (Liber Genesis 19, 9)
Ecce invenit servus tuus gratiam coram te, et magnificasti misericordiam tuam, quam fecisti mecum, ut salvares animam meam; nec possum in monte salvari, ne forte apprehendat me malum et moriar. (Liber Genesis 19, 19)
Ecce, civitas haec iuxta, ad quam possum fugere, parva, et salvabor in ea numquid non modica est? et vivet anima mea”. (Liber Genesis 19, 20)
Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte et ait illi: “En morieris propter mulierem, quam tulisti; habet enim virum”. (Liber Genesis 20, 3)
Iura ergo per Deum, ne noceas mihi et posteris meis stirpique meae; sed iuxta fidem, quam feci tibi, facies mihi et terrae, in qua versatus es advena”. (Liber Genesis 21, 23)