Encontrados 96 resultados para: mors tenebrae
invidia autem Diaboli mors introivit in orbem terrarum; experiuntur autem illam, qui sunt ex parte illius. (Liber Sapientiae 2, 24)
Bona et mala, vita et mors, paupertas et honestas a Deo sunt. (Liber Ecclesiasticus 11, 14)
Error et tenebrae peccatoribus concreata sunt; qui autem exsultant in malis, consenescunt in malo. (Liber Ecclesiasticus 11, 16)
et nescit quod tempus praeteriet, et mors appropinquet, et relinquet omnia aliis et morietur. (Liber Ecclesiasticus 11, 20)
Memor esto quoniam mors non tardat, et decretum inferorum quia non demonstratum est tibi; decretum enim huius mundi: morte morietur. (Liber Ecclesiasticus 14, 12)
Ante hominem vita et mors, bonum et malum: quod placuerit ei, dabitur illi. (Liber Ecclesiasticus 15, 18)
Tenebrae circumdant me, et parietes cooperiunt me, et nemo circumspicit me; quem vereor? Delictorum meorum non memorabitur Altissimus” (Liber Ecclesiasticus 23, 26)
mors illius mors nequissima, et utilis potius infernus quam illa. (Liber Ecclesiasticus 28, 25)
Melior est mors quam vita amara, et requies aeterna quam languor perseverans. (Liber Ecclesiasticus 30, 17)
Quid defraudat vitam? Mors. (Liber Ecclesiasticus 31, 34)
Radix consiliorum cor, ex quo partes quattuor oriuntur: bonum et malum, vita et mors; et dominatrix illorum est assidua lingua. (Liber Ecclesiasticus 37, 21)
A tristitia enim festinat mors, et tristitia cordis flectit virtutem. (Liber Ecclesiasticus 38, 19)