Encontrados 96 resultados para: mors tenebrae

  • Perditio et mors dixerunt: “Auribus nostris audivimus famam eius”. (Liber Iob 28, 22)

  • Exspectabam bona, et venerunt mihi mala; praestolabar lucem, et eruperunt tenebrae. (Liber Iob 30, 26)

  • Non sunt tenebrae, et non est umbra mortis, ut abscondantur ibi, qui operantur iniquitatem. (Liber Iob 34, 22)

  • fiat via illorum tenebrae et lubricum, et angelus Domini persequens eos. (Liber Psalmorum 35, 6)

  • Sicut oves in inferno positi sunt, mors depascet eos; descendent praecipites ad sepulcrum, et figura eorum erit in consumptionem: infernus habitaculum eorum. (Liber Psalmorum 49, 15)

  • Veniat mors super illos, et descendant in infernum viventes, quoniam nequitiae in habitaculis eorum, in medio eorum. (Liber Psalmorum 55, 16)

  • Elongasti a me amicum et proximum, et noti mei sunt tenebrae. (Liber Psalmorum 88, 19)

  • Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius. (Liber Psalmorum 116, 15)

  • Si dixero: “Forsitan tenebrae compriment me, et nox illuminatio erit circa me”, (Liber Psalmorum 139, 11)

  • etiam tenebrae non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur C sicut tenebrae eius ita et lumen eius -. (Liber Psalmorum 139, 12)

  • Mors et vita in manu linguae; qui diligunt eam, comedent fructus eius. (Liber Proverbiorum 18, 21)

  • Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio; lampades eius lampades ignis atque flammae divinae. (Canticum Canticorum 8, 6)


“Deus nunca me recusou um pedido”. São Padre Pio de Pietrelcina