Encontrados 30 resultados para: mente

  • et hortabatur suos, ne formidarent adventum nationum, sed in mente habentes adiutoria sibi facta de caelo et nunc sperarent ab Omnipotente sibi affuturam victoriam. (Liber II Maccabaeorum 15, 8)

  • Et dixi in corde meo: “Si unus et stulti et meus occasus erit, quid mihi prodest quod maiorem sapientiae dedi operam?”. Locutusque cum mente mea, animadverti quod hoc quoque esset vanitas. (Liber Ecclesiastes 2, 15)

  • Iuravit Dominus exercituum dicens: “Profecto, ut putavi, ita erit; et quomodo mente tractavi, sic eveniet. (Liber Isaiae 14, 24)

  • Propterea audite consilium Domini, quod mente concepit adversum Babylonem, et cogitationes eius, quas cogitavit super terram Chaldaeorum: certe abstrahent parvulos gregis, certe desolabuntur super eos pascua eorum. (Liber Ieremiae 50, 45)

  • Ex te exivit cogitans contra Dominum malitiam, mente pertractans praevaricationem. (Prophetia Nahum 1, 11)

  • Ait autem illi: “Diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua: (Evangelium secundum Matthaeum 22, 37)

  • et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua et ex tota virtute tua”. (Evangelium secundum Marcum 12, 30)

  • Fecit potentiam in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui; (Evangelium secundum Lucam 1, 51)

  • Exierunt autem videre, quod factum est, et venerunt ad Iesum et invenerunt hominem sedentem, a quo daemonia exierant, vestitum ac sana mente ad pedes Iesu et timuerunt. (Evangelium secundum Lucam 8, 35)

  • Ille autem respondens dixit: “Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut teipsum”. (Evangelium secundum Lucam 10, 27)

  • Et factum est, dum mente haesitarent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti. (Evangelium secundum Lucam 24, 4)

  • Gratias autem Deo per Iesum Christum Dominum nostrum! Igitur ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. (Epistula ad Romanos 7, 25)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina