Encontrados 505 resultados para: medio

  • Locutusque est Moyses ad filios Israel, et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus; fueruntque virgae duodecim, et virga Aaron in medio earum. (Liber Numeri 17, 21)

  • Ego sumpsi fratres vestros Levitas de medio filiorum Israel et tradidi donum Domino, ut serviant in ministeriis tabernaculi conventus. (Liber Numeri 18, 6)

  • Dixitque Dominus ad Aaron: “In terra eorum nihil possidebitis nec habebitis partem inter eos: Ego pars et hereditas tua in medio filiorum Israel. (Liber Numeri 18, 20)

  • Solis filiis Levi mihi in tabernaculo conventus servientibus et portantibus peccata populi; legitimum sempiternum erit in generationibus vestris, et in medio filiorum Israel nihil aliud possidebunt. (Liber Numeri 18, 23)

  • Decimas, quas filii Israel in praelibationem elevant Domino, dedi Levitis in possessionem. Propterea dixi eis: In medio filiorum Israel non habebitis possessionem”. (Liber Numeri 18, 24)

  • Si quis hoc ritu non fuerit expiatus, peribit anima illius de medio ecclesiae, quia sanctuarium Domini polluit et non est aqua lustrationis aspersus; immundus est. (Liber Numeri 19, 20)

  • Quod cum vidisset Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis, surrexit de medio congregationis et, arrepta lancea, (Liber Numeri 25, 7)

  • “Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israel, quia zelo meo commotus est in medio eorum, ut non ipse delerem filios Israel in zelo meo. (Liber Numeri 25, 11)

  • Et mensurabitis extra civitatem contra orientem duo milia cubitorum, et contra meridiem similiter duo milia, ad mare quoque, quod respicit ad occidentem, eadem mensura erit, et septentrionalis plaga aequali termino finietur; eruntque urbes in medio et foris suburbana. (Liber Numeri 35, 5)

  • cuius manus fuit adversum eos, ut interirent de castrorum medio. (Liber Deuteronomii 2, 15)

  • Postquam autem universi ceciderunt pugnatores de medio populi, (Liber Deuteronomii 2, 16)

  • Oculi vestri viderunt omnia, quae fecit Dominus contra Baalphegor, quomodo contriverit omnes cultores eius de medio vestri; (Liber Deuteronomii 4, 3)


“Se quiser me encontrar, vá visitar Jesus Sacramentado; eu também estou sempre lá.” São Padre Pio de Pietrelcina