Encontrados 505 resultados para: medio

  • in cuius medio supra erit capitium et ora per gyrum eius textilis, sicut in capitio loricae, ne rumpatur. (Liber Exodus 28, 32)

  • Deorsum vero, ad pedes eiusdem pallii per circuitum, quasi mala punica facies ex hyacintho et purpura et cocco, mixtis in medio tintinnabulis aureis; (Liber Exodus 28, 33)

  • Et habitabo in medio filiorum Israel eroque eis Deus; (Liber Exodus 29, 45)

  • Custodite sabbatum, sanctum est enim vobis. Qui polluerit illud, morte morietur; qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui. (Liber Exodus 31, 14)

  • Dixitque Dominus ad Moysen: “Loquere filiis Israel: Populus durae cervicis es; uno momento, si ascendam in medio tui, delebo te. Nunc autem depone ornatum tuum, ut sciam quid faciam tibi”. (Liber Exodus 33, 5)

  • Loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum. Cumque ille reverteretur in castra, minister eius Iosue filius Nun puer non recedebat de medio tabernaculi. (Liber Exodus 33, 11)

  • Respondit Dominus: “Ego inibo pactum coram universo populo tuo; mirabilia faciam, quae numquam visa sunt super totam terram nec in ullis gentibus, ut cernat cunctus populus, in cuius es medio, opus Domini terribile, quod facturus sum tecum. (Liber Exodus 34, 10)

  • et capitium in medio eius supra oramque per gyrum sicut in capitio loricae; (Liber Exodus 39, 23)

  • et expiet sanctuarium ab immunditiis filiorum Israel et a praevaricationibus eorum cunctisque peccatis. Iuxta hunc ritum faciet tabernaculo conventus, quod fixum est inter eos in medio sordium habitationis eorum. (Liber Leviticus 16, 16)

  • et non attulerit ad ostium tabernaculi conventus in oblationem Domino coram habitaculo Domini, sanguinis reus erit; sanguinem fudit et peribit de medio populi sui. (Liber Leviticus 17, 4)

  • Omnis enim anima, quae fecerit de abominationibus his quippiam, peribit de medio populi sui. (Liber Leviticus 18, 29)

  • Et ego ponam faciem meam contra illum; succidamque eum de medio populi sui, eo quod dederit de semine suo Moloch et contaminaverit sanctuarium meum ac polluerit nomen sanctum meum. (Liber Leviticus 20, 3)


“É preciso amar, amar e nada mais”. São Padre Pio de Pietrelcina