Encontrados 97 resultados para: mater

  • et dices: Qualis erat mater tua leaena inter leones! Cubavit in medio leunculorum, enutrivit catulos suos. (Prophetia Ezechielis 19, 2)

  • Mater tua vineae assimilabatur super aquam plantata. Fructus eius et frondes eius creverunt ex aquis multis; (Prophetia Ezechielis 19, 10)

  • Pater et mater contempti sunt in te, advena oppressus est in medio tui, pupillum et viduam afflixerunt apud te. (Prophetia Ezechielis 22, 7)

  • quia fornicata est mater eorum, turpiter egit, quae concepit eos; quia dixit: “Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi et aquas meas, lanam meam et linum meum, oleum meum et potum meum”. (Prophetia Osee 2, 7)

  • Et erit: cum prophetaverit quispiam ultra, dicent ei pater eius et mater eius, qui genuerunt eum: “Non vives, quia mendacium locutus es in nomine Domini”; et configent eum pater eius et mater eius, qui genuerunt eum, cum prophetaverit. (Prophetia Zachariae 13, 3)

  • Iesu Christi autem generatio sic erat. Cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph, antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 18)

  • Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater et fratres eius stabant foris quaerentes loqui ei. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 46)

  • Dixit autem ei quidam: “Ecce mater tua et fratres tui foris stant quaerentes loqui tecum”. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 47)

  • At ille respondens dicenti sibi ait: “Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei?”. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 48)

  • Et extendens manum suam in discipulos suos dixit: “Ecce mater mea et fratres mei. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 49)

  • Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse meus frater et soror et mater est”. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 50)

  • Nonne hic est fabri filius? Nonne mater eius dicitur Maria, et fratres eius Iacobus et Ioseph et Simon et Iudas? (Evangelium secundum Matthaeum 13, 55)


“Os corações fortes e generosos não se lamentam, a não ser por grandes motivos e,ainda assim,não permitem que tais motivos penetrem fundo no seu íntimo.(P.e Pio) São Padre Pio de Pietrelcina