Encontrados 97 resultados para: mater

  • Et tunicam parvam faciebat ei mater sua, quam afferebat ei singulis annis ascendens cum viro suo, ut immolaret hostiam annuam. (Liber I Samuelis 2, 19)

  • Et ait Samuel: “Sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus, sic absque liberis erit inter mulieres mater tua”. Et in frusta concidit Samuel Agag coram Domino in Galgalis. (Liber I Samuelis 15, 33)

  • Et profectus est David inde in Maspha, quae est Moab, et dixit ad regem Moab: “Maneat, oro, pater meus et mater mea vobiscum, donec sciam quid faciat mihi Deus”. (Liber I Samuelis 22, 3)

  • Amasam vero constituerat Absalom pro Ioab super exercitum; Amasa autem erat filius viri, qui vocabatur Iether Ismaelites, qui ingressus est ad Abigail filiam Isai sororem Sarviae, quae fuit mater Ioab. (Liber II Samuelis 17, 25)

  • Dixitque ei: “Petitionem unam parvulam ego deprecor a te; ne confundas faciem meam”. Dixit ei rex: “Pete, mater mi, neque enim fas est, ut avertam faciem tuam”. (Liber I Regum 2, 20)

  • Respondens rex ait: “Date huic infantem vivum, et non occidatur; haec est mater eius”. (Liber I Regum 3, 27)

  • Ieroboam quoque filius Nabat, Ephrathaeus de Sareda, servus Salomonis, cuius mater erat nomine Sarva mulier vidua, levavit manum contra regem. (Liber I Regum 11, 26)

  • Et fecit malum coram Domino, sed non sicut pater suus et mater; tulit enim lapidem Baal, quem fecerat pater eius. (Liber II Regum 3, 2)

  • Porro mater pueri ait: “Vivit Dominus, et vivit anima tua, non dimittam te”. Surrexit ergo et secutus est eam. (Liber II Regum 4, 30)

  • Athalia vero mater Ochoziae videns mortuum filium suum surrexit et interfecit omne semen regium. (Liber II Regum 11, 1)

  • egressusque est Ioachin rex Iudae ad regem Babylonis ipse et mater eius et servi eius et principes eius et eunuchi eius; et cepit eum rex Babylonis anno octavo regni sui. (Liber II Regum 24, 12)

  • Duxit quoque uxorem alteram Ierameel nomine Atara, quae fuit mater Onam. (Liber I Paralipomenon 2, 26)


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina