Encontrados 364 resultados para: maledictionem furtum furtum iusiurandum mendacium iudicium iudicium et exitium
Fluvius igneus effluebat et egrediebatur a facie eius; milia milium ministrabant ei, et decies milies centena milia assistebant ei: iudicium sedit, et libri aperti sunt. (Prophetia Danielis 7, 10)
donec venit Antiquus dierum et iudicium dedit sanctis Excelsi, et tempus advenit, et regnum obtinuerunt sancti. (Prophetia Danielis 7, 22)
et iudicium sedebit, et potentiam eius auferent, ut conteratur et dispereat usque in finem; (Prophetia Danielis 7, 26)
Duorum quoque regum cor erit, ut malefaciant et ad mensam unam mendacium loquentur et non proficient, quia adhuc finis in aliud tempus. (Prophetia Danielis 11, 27)
Revertimini ad iudicium, quia falsum testimonium locuti sunt adversum eam”. (Prophetia Danielis 13, 49)
“Audite verbum Domini, filii Israel, quia iudicium Domino cum habitatoribus terrae: non est enim veritas, et non est benignitas, et non est scientia Dei in terra; (Prophetia Osee 4, 1)
maledictum et mendacium et homicidium et furtum et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit. (Prophetia Osee 4, 2)
Verumtamen non sit qui contendat nec qui arguat, sed tecum iudicium meum, sacerdos. (Prophetia Osee 4, 4)
Audite hoc, sacerdotes, et attendite, domus Israel; et domus regis, auscultate, quia vobis iudicium est; quoniam laqueus facti estis pro Maspha et rete expansum super Thabor. (Prophetia Osee 5, 1)
Cum sanare vellem Israel, revelata est iniquitas Ephraim et malitia Samariae, quia operati sunt mendacium; et fur ingressus est, foris autem spoliat turma latronum. (Prophetia Osee 7, 1)
Ephraim pascit ventum et sequitur aestum; tota die mendacium et violentiam multiplicat et foedus cum Assyriis init et oleum in Aegyptum fert. (Prophetia Osee 12, 2)
Iudicium ergo Domini cum Iuda, et visitatio super Iacob; iuxta vias eius et iuxta opera eius reddet ei. (Prophetia Osee 12, 3)