Encontrados 28 resultados para: iudex

  • Magnus et iudex et potens est in honore, sed non est maior illo, qui timet Deum. (Liber Ecclesiasticus 10, 27)

  • et noli confidere in sacrificio iniusto, quoniam Dominus iudex est, et non est apud illum gloria personae. (Liber Ecclesiasticus 35, 15)

  • Oratio humilis nubes penetrabit et, donec propinquet, non consolabitur; et non discedet, donec Altissimus aspiciat, et iudex iustus faciat iudicium. (Liber Ecclesiasticus 35, 21)

  • Dominus enim iudex noster, Dominus legifer noster, Dominus rex noster: ipse salvabit nos. (Liber Isaiae 33, 22)

  • Et sceptrum habet ut homo, iudex regionis, qui in se peccantem non interficiet. (Liber Baruch 6, 13)

  • Ad malum manus eorum paratae sunt; princeps postulat, et iudex est pro mercede, et magnus manifestat desiderium animae suae; vae eis, qui pervertunt illud! (Prophetia Michaeae 7, 3)

  • Esto consentiens adversario tuo cito, dum es in via cum eo, ne forte tradat te adversarius iudici, et iudex tradat te ministro, et in carcerem mittaris. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 25)

  • Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem, in via da operam liberari ab illo, ne forte trahat te apud iudicem, et iudex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem. (Evangelium secundum Lucam 12, 58)

  • dicens: “Iudex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat et hominem non reverebatur. (Evangelium secundum Lucam 18, 2)

  • Ait autem Dominus: “Audite quid iudex iniquitatis dicit; (Evangelium secundum Lucam 18, 6)

  • et praecepit nobis praedicare populo et testificari quia ipse est, qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum. (Actus Apostolorum 10, 42)

  • si vero quaestiones sunt de verbo et nominibus et lege vestra, vos ipsi videritis; iudex ego horum nolo esse”. (Actus Apostolorum 18, 15)


“Viva feliz. Sirva ao Senhor alegremente e com o espírito despreocupado.” São Padre Pio de Pietrelcina