Encontrados 22 resultados para: foveam

  • In labiis suis indulcat inimicus et in corde suo insidiatur, ut subvertat te in foveam. (Liber Ecclesiasticus 12, 15)

  • Qui foveam fodit, incidet in eam, et, qui statuit lapidem proximo, offendet in eo, et, qui laqueum alii ponit, capietur in illo. (Liber Ecclesiasticus 27, 29)

  • Et erit: qui fugerit a voce formidinis, cadet in foveam; et, qui ascenderit de fovea, tenebitur laqueo, quia cataractae de excelsis apertae sunt, et concussa sunt fundamenta terrae. (Liber Isaiae 24, 18)

  • Numquid redditur pro bono malum, quia foderunt foveam animae meae? Recordare quod steterim in conspectu tuo, ut loquerer pro eis bonum et averterem indignationem tuam ab eis. (Liber Ieremiae 18, 20)

  • Audiatur clamor de domibus eorum; adduces enim super eos latronem repente, quia foderunt foveam, ut caperent me, et laqueos absconderunt pedibus meis. (Liber Ieremiae 18, 22)

  • Qui fugerit a facie pavoris, cadet in foveam, et, qui conscenderit de fovea, capietur laqueo; adducam enim super Moab annum visitationis eorum, ait Dominus. (Liber Ieremiae 48, 44)

  • Et foveam Settim profundam fecerunt; ego autem castigabo vos omnes. (Prophetia Osee 5, 2)

  • Ipse autem dixit illis: “Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam et, si ceciderit haec sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam? (Evangelium secundum Matthaeum 12, 11)

  • Sinite illos: caeci sunt, duces caecorum. Caecus autem si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadent”. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 14)

  • Dixit autem illis et similitudinem: “Numquid potest caecus caecum ducere? Nonne ambo in foveam cadent? (Evangelium secundum Lucam 6, 39)


“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina