Encontrados 20 resultados para: fideles
Et constitui super horrea Selemiam sacerdotem et Sadoc scribam et Phadaiam de Levitis et iuxta eos Hanan filium Zacchur, filium Matthaniae, quoniam fideles comprobati sunt; et ipsi curam habebant distribuendi partes fratribus suis. (Liber Nehemiae 13, 13)
Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, quoniam deminuti sunt fideles a filiis hominum. (Liber Psalmorum 12, 2)
Diligite Dominum, omnes sancti eius: fideles conservat Dominus et retribuit abundanter facientibus superbiam. (Liber Psalmorum 31, 24)
cor autem eorum non erat rectum cum eo, nec fideles erant in testamento eius. (Liber Psalmorum 78, 37)
Oculi mei ad fideles terrae, ut sedeant mecum; qui ambulat in via immaculata, hic mihi ministrabit. (Liber Psalmorum 101, 6)
Qui confidunt in illo, intellegent veritatem, et fideles in dilectione acquiescent illi, quoniam gratia et misericordia est sanctis eius, et visitatio electis eius. (Liber Sapientiae 3, 9)
Da mercedem sustinentibus te, ut prophetae tui fideles inveniantur. Et exaudi orationes servorum tuorum, (Liber Ecclesiasticus 36, 18)
Vir sapiens plebem suam erudit, et fructus sensus illius fideles sunt. (Liber Ecclesiasticus 37, 26)
Et adhibui mihi testes fideles, Uriam sacerdotem et Zachariam filium Barachiae; (Liber Isaiae 8, 2)
Domine, Deus meus es tu; exaltabo te, confitebor no mini tuo, quoniam fecisti mirabilia, cogitationes antiquas, fideles, veraces. (Liber Isaiae 25, 1)
iste in excelsis habitabit, munimenta saxorum refugium eius; panis ei datus est, aquae eius fideles sunt. (Liber Isaiae 33, 16)
Inclinate aurem vestram et venite ad me; audite, ut vivat anima vestra, et feriam vobiscum pactum sempiternum, misericordias David fideles. (Liber Isaiae 55, 3)