Encontrados 115 resultados para: feci

  • Et feci propter nomen meum, ne violaretur coram gentibus, de quibus eduxi eos in conspectu earum. (Prophetia Ezechielis 20, 14)

  • Averti autem manum meam et feci propter nomen meum, ut non violaretur coram gentibus, de quibus eduxi eos in oculis earum. (Prophetia Ezechielis 20, 22)

  • Et facietis, sicut feci: ora amictu non velabitis et cibos lugentium non comedetis, (Prophetia Ezechielis 24, 22)

  • Loquere et dices: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, pharao, rex Aegypti, draco magne, qui cubas in medio fluminum tuorum et dicis: “Meus est fluvius, et ego feci memetipsum!”. (Prophetia Ezechielis 29, 3)

  • et erit terra Aegypti in desertum et solitudinem, et scient quia ego Dominus. Pro eo quod dixeris: “Fluvius meus est, et ego feci!”, (Prophetia Ezechielis 29, 9)

  • quoniam speciosum feci eum et multis condensisque frondibus: et aemulata sunt eum omnia ligna Eden, quae erant in paradiso Dei. (Prophetia Ezechielis 31, 9)

  • Iuxta immunditiam eorum et scelera eorum feci eis et abscondi faciem meam ab illis. (Prophetia Ezechielis 39, 24)

  • Numquid estis nunc parati, quacumque hora audieritis sonitum tubae, fistulae, citharae, sambucae, psalterii et symphoniae omnisque generis musicorum, prosternere vos et adorare statuam, quam feci? Quod si non adoraveritis, eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentis; et quis est deus, qui eripiat vos de manu mea?”. (Prophetia Danielis 3, 15)

  • Deus meus misit angelum suum et conclusit ora leonum, et non nocuerunt mihi, quia coram eo iustitia inventa est in me; sed et coram te, rex, delictum non feci”. (Prophetia Danielis 6, 23)

  • Ego ascendere vos feci de terra Aegypti et duxi vos in deserto quadraginta annis, ut possideretis terram Amorraei; (Prophetia Amos 2, 10)

  • “Misi in vos pestem sicut pestem Aegypti, percussi in gladio iuvenes vestros, captis equis vestris; et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras; sed non redistis ad me”, dicit Dominus. (Prophetia Amos 4, 10)

  • “Numquid non ut filii Aethiopum vos estis mihi, filii Israel?, ait Dominus. Numquid non Israel ascendere feci de terra Aegypti et Philisthim de Caphtor et Syros de Cir? (Prophetia Amos 9, 7)


“Seja paciente e espere com confiança o tempo do Senhor”. São Padre Pio de Pietrelcina